Jump to content

Renatus Andegavensis

Haec pagina est honorata.
E Vicipaedia
Wikidata Renatus Andegavensis
Res apud Vicidata repertae:
Renatus Andegavensis: imago
Renatus Andegavensis: imago
Renatus Andegavensis: subscriptio
Renatus Andegavensis: subscriptio
Nativitas: 16 Ianuarii 1409; Andecavis
Obitus: 10 Iulii 1480; Aquae Sextiae
Patria: Francia Borboniensis

Familia

Genitores: Ludovicus II Andegavensis; Yolanda Aragoniae
Coniunx: Isabella, Duchess of Lorraine, Jeanne de Laval
Proles: John II, Duke of Lorraine, Louis of Anjou, Marquis of Pont-à-Mousson, Yolande of Anjou, Nicolas of Anjou, Margarita Andegavensis, Charles of Anjou, Isabel of Anjou, René of Anjou, Ann of Anjou, John, Bastard of Anjou, Blanche d'Anjou
Familia: House of Valois-Anjou

Insignia heraldica

Renatus Andegavensis: insigne
Renatus Andegavensis: insigne

Renatus Andegavensis cognomento bonus,[1] Francogallice René d'Anjou atque saepe le bon roi René,[2] fuit nobilis Franciae qui etiam regna transmarina sibi vindicavit, videlicet Hierosolymitanum, Neapolitanum, Siculum. Filius fuit Ludovici II ducis Andegavensis et Yolandae Aragonensis. Pater fuit Margaritae Andegavensis reginae Angliae. Neque Hierosolymam neque Siciliam unquam visitavit. Neapoli haud regnavit, nisi quod inter annos 1437 et 1442 in terris huius regni vano militabat. Francogallice de amore et de nobilitate scripsit. Ordinem crescentis lunae anno 1448 condidit.

Sanctus Renatus, episcopus aevo antiquo Andegavensis, cum effigie Ludovici II ducis nuper mortui, ex Horis Renati Andegavensis a "magistro de Rohan(fr)" ornatis (Heures de René d'Anjou, roi de Sicile. BNF MS. Lat. 1156 A, olim Cangé 61, f. 61r)[3]

Renatus die fere 16 Ianuarii 1409[4] in castello Andegavensi natus est ubi pater, qui ante decem annos e Neapoli expulsus erat, ducatum suum Andecavensem gubernabat. Praenomen ad honorem sancti episcopi Andegavensis Renati datum est. Frater natu maximus Ludovicus haeres fuerit tam huius ducatus quam comitatus Provinciae; soror natu maior Maria anno 1413 desponsa est Carolo comiti Pontievriae, cui Renatus annis insequentibus contubernalis erat dum Carolus (rex Francorum futurus) sub Yolandae tutela vivebat. Patre anno 1417 mortuo, Renatus breve temporis spatium cum matre fratribusque Caroloque remansit, sed sponsalia eius cum Isabella Lotharingiae die 20 Martii 1419 conventa sunt e consiliis coniunctis Yolandae matris suae et Ludovici, Yolandae avunculi, cardinalis episcopi ducisque Barri. Ergo Nancei a die 10 Augusti huius anni[5] apud illam socrumque Carolum ducem educatus est in prisco castello ducali (quod nepos Renatus II stilo novo reconstruxerit).

Isabellam Nancei die 24 Octobris 1420 in matrimonium duxit, obeunte Henrico de Villa episcopo Tullensi. Ludovicus Barrensis gubernium ducatus sui anno fere 1420 Renato et Isabellae confidit. Mariam Renati sororem Carolus Valesius anno 1422 in matrimonium duxit eodemque anno apud Bituriges se regem Francorum proclamavit. Anglis devictis et e maiori Franciae parte expulsis, Carolus tandem die 17 Iulii 1429 rex consecratus est in ecclesia cathedrali Remensi, Renato cum aliis regni nobilibus adstante. Die 15 Augusti huius anni Renatus exercitum suum iuxta copias Francicas contra Anglos ad Montem Speculatorium duxit, ubi tandem proelium nullum commissum est.

Ludovico duce mortuo, Renatus ducatum Barri die 26 Iunii 1430 accepit. Socro mortuo anno 1431 iure uxoris dux Lotharingiae factus est, sed hunc ducatum in pace non tenebat: Antonius enim comes Vaudimontii, qui, semel a Renato anno 1425 in obsidione Wizilii devicto, rursus ducatum Lotharingiensem sibi vindicabat atque iam socio Philippo Burgundo bellum gerebat, Renatum die 2 Iulii 1431 proelio cepit et Philippo statim tradidit, aemulo familiae Andecavensium fere sempiterno.

Captivitas Burgundica

[recensere | fontem recensere]

Renatus primum in castello montis Talenti prope Divionem, mox in arce Bracone, deinde ad Rochefort prope Dolam incarceratus est, denuo in castello Divionensi.[6] Ibi Philippus captivum suum primum die 16 Februarii 1432 visitavit. Licentiam exeundi die 1 Maii huius anni concedit: Renatus autem filios Ioannem et Ludovicum loco suo tradere coactus est. Bruxellis die 13 Februarii 1433, praeside Philippo, induciae temporariae inter Renatum et Antonium compositae sunt per sponsalia Ferrici, huius filii, cum Yolanda, filia illius (e quo Antonii nepos futurus heres Lotharingiae fuerit): deinde patres, usque adhuc inimici, ad pacem Lotharingiae reddendam socii laboraverunt. Renatus mense Ianuario 1434 Carolum regem Viennae in delphinatu, Februario Amadeum VIII ducem Sabaudiae incurrit filiumque eius Ludovicum cuius matrimonium eis diebus Camberiaci in urbe celebratum est.

Mox cum Antonio Basileae progressus est ubi de hereditate ducatus Lotharingiae praeside imperatore Sigismundo disputaverunt, Renato victore. Ducatum suum manibus imperatoris in cathedrali Basileensi die 24 Aprilis 1434 rite accepit. Quam rem aegre ferens Philippus Burgundus, qui decretum de Lotharingia sibi Bruxellis reservaverat, captivum exemptum statim in carcerem Divionensem revocavit et duos annos retinuerit, filio natu maximo Ioanne minime liberato. Renatus interdum dux Andegavensis comesque Cenomanensis et Provinciae die 12 Novembris 1434 factus est, fratre Ludovico hoc die mortuo. Eodem casu regnum Neapolitanum mox accepit, cuius regina Ioanna II, filiis carens, Alphonso Aragonensi "Magnifico" breviter ad hereditatem accepto denuoque reiecto, Ludovicum Andegavensem haeredem anno 1431 constituerat. Ioanna enim die 2 Februarii 1435 mortem obiit.

Renatus Andegavensis barbatus (sicut in carcere Burgundo iacebat) precans, ex Horis Renati Andegavensis a "magistro de Rohan" ornatis (Heures de René d'Anjou, roi de Sicile. BNF MS. Lat. 1156 A, olim Cangé 61, f. 81v)[7]

Qui carcerem dux Barri et Lotharingiae intraverat, plurimos titulos gerens (Ioanna enim se reginam Hierosolymae, Siciliae et Hungariae praetenderat) ibi iacebat, quippe qui, mente captoris, redemptionem sumptuosiorem meruerit. De fortuna sua Neapolitana Renatus, stricte inclusus, a consiliario Vitale de Cabanis iuris consulto Provinciali certior factus est. Die 27 Octobris huius anni eruditus Petrus Candidus Decembrius, Philippus Maria Vicecomes ducis Mediolani legatus, de foedere quaerens Renatum visitavit. Hic nihil palam dicere temptans, vigilum Burgundorum causa, colloquia postridie inter consiliarium secretum suum Iacobum de Sierck (archiepiscopum futurum) Candidumque Decembrium fieri suasit. Tali severitate agens Philippus diu cessionem ducatus Barrensis vano postulabat.[8] Ultimo Insulae in urbe die 7 Februarii 1437 dominia minora plura, magnum pretium pecuniarium, sponsalia neptis suae Mariae Borboniae accepit cum Renati filio Ioanne,[9] qui Divione incarceratus manebat.

Mater Yolanda iam ante annum 1435 ducatum Andecavensem dirigebat, loco Ludovici ducis qui in Italia moraverat. Uxor Isabella, titulo vicariae generalis a marito captivo die 4 Iunii 1435 dato, gubernium Lotharingiae episcopis Conrado Bayero Mettensi et Ludovico de Haraucurte Virodunensi confidit.[10] Neapolim die 18 Octobris 1435 progressa est cum filio natu secundo Ludovico.[11] Ibi Castellum Capuanum(it) sibi domum principalem constituit, sed non sine aemulo regnum pro marito suscepit. Alphonsus enim, iam Aragoniam et Siciliam possidens, sibi titulum regni Neapolitani nuper amissum vindicabat. Mense Augusto captus et incarceratus a duce Mediolanensi Philippo Maria Vicecomite, mense Octobri 1435 liberatus est ut Neapolim conquisiverit, annutante captore quem rapidissime in socium converterat. Isabella igitur cum militibus suis exercituque ab Iacobo Caldora duce Barii conductis bellum contra Alphonsum gerebat. Die 25 Februarii 1437 foedus cum Genuensibus concludit, qui nuper sibi a ducatu Mediolanensi libertatem proclamaverant. Mense Aprili 1437 advenit Ioannes Maria Vitelleschi cardinalis, auxilia a papa Eugenio IV missa ducens, sed, paucis rebus factis, dissonantiis cum Isabella Iacoboque Caldora ortis, mox abiit.

Regnum Neapolitanum amissum

[recensere | fontem recensere]

Renatus ipse die 7 Februarii 1437 liberatus terras suas rapidius visitavit. Gubernium Lotharingiae et Barrensis binis episcopis cum Erardo de Chastelet confidit. Filium Ioannem e carcere ipse redemit, ducem Calabriae creavit, secum ad urbem Andecavorum conduxit ubi matrimonium eius (nuper Insulae in urbe convento) celebratum est.[12] Inde mense Iulio villam regiam de Gyen petivit ubi rex Carolus VII degebat. Ibi Renatus privatim cum sorore Maria regina et fratre natu tertio Carolo, consiliario regis, de comitatu Cenomanensi ad Carolum transferendo atque de rebus aulicis a Carolo curandis die 2 Augusti eiusdem anni statuit.[13] Deinde res Barrenses et Lotharingienses corrigere curavit, pace cum Antonio Vaudimontii iterum compacta. Mense Novembri Provinciam petivit (quam usque adeo nunquam viderat),[14] filio Ioanne nuroque Maria assistentibus, ubi inter ritos sollemnes festaque popularia die 7 Decembris 1437 Arelate intravit, die 15 Massiliam, die 17 eiusdem mensis Aquis Sextiis. Propter tumultus contra Iudaeos a civibus huius urbis recenter iniuste motis consilium eminens a fratre Ludovico Aquis Sextiis institutum Massiliam removi iussit.[15]

Insignia Renati Andegavensis e Statutis Ordinis Crescentis Lunae ab illo anno 1448 conditae (Statuts de l'Ordre du Croissant. BNF MS. Fr. 25204 f. 52r)[16]

Renatus Ioannesque et Maria cum copiis suis, navibus sociorum Genuensium septem utentes (quarum tres mercede conduxerant), Genuam de 15 Aprilis 1438, inde Portum Pisanum(it), inde Neapolim die 19 Maii proximo pervenerunt.[17] Ibi ducem exercituum iam senem Iacobum Caldora primum cognovit, quem "loco patris" se honorare nuntiavit,[18] et uxorem filiumque Ludovicum post multos annos revidit. Ludovicum statim Nanceium misit, titulis marchionis Pontis Montionis et gubernatoris comitatus Barrensis, mox etiam ducatus Lotharingiae locum tenentis.[19] Alphonsus cum fratre Petro bellum gerens, castella Neapolitana novum et Ovi iam possidens, die 17 Octobris 1438 ipsam urbem Neapolim cepit, fratre in obsidione interfecto. Renatus post duos menses urbem, mense Augusto 1439 etiam castella sibi vindicavit.[20] His annis per provincias vario successu pugnatum est. Iacobo Caldora mense Novembri 1439 in obsidione Collis Samnitici mortuo, filius eius Antonius semper inconstans ad Alphonsum se iungit. Impensis crescentibus, victoria magis magisque incerta, Isabella a Neapoli die fere 10 Augusti 1440 discedens, titulis vicariae generalis Provinciae Lotharingiaeque et Andecavensis munita, Massiliam petivit.[21] Renatus deinde habitationem suam in Castello novo constituens ibi die 28 Februarii anni insequentis festa celebravit,[22] sed a mense Februario 1442, Castello Ovi deperdito, nihil regni Neapolitani retinuit nisi Castellum novum mediamque urbem Neapolim, moeniis cinctam, ubi cives mox fame affligebantur. Renatus ex urbe capta die 2 Iunii huius anni recedere coactus est. Sic e regno exclusus itinere marino Portum Pisanum, inde Florentiam regressus est, ubi subsidia apud papam Eugenium IV iterum postulavit. Honoribus sed non militibus oneratus, ad Aquas Sextias mense Octobri pervenit, regno Neapolitano amissa.[23]

Filiae Margaritae matrimonium

[recensere | fontem recensere]

Dum Massiliae in Provincia res huius comitatus iuxta Isabellam uxorem corrigebat, mater Yolanda, qui locum tenens ducatum Andecavensem pro filio suo gubernabat, die 14 Novembris 1442 mortua est.[24] Quo ducatu his annis ab exercitu Anglo minato, Renatus de pace cum Anglis componenda iam fortasse cogitabat. Ergo decretis Provincialibus Massiliae et Tarascone latis ad aulam regis Francici Caroli VII cum Isabella properavit, qui, Guienna nuper devicta, mense Martio 1443 Tolosae morabat cum regina Maria Renati sorore. Unde hi quattuor cum Carolo Aurelianensi (nuper e captivitate Anglica redempto) per Tullam Pictaviumque in ducatum Andegavensem revenerunt. Ibi Chinonii die 1 Decembris huius anni Magdalena, filia Mariae minima, nata erit.[25]

Virgo lunae crescentis, ex Horis Renati Andegavensis a "magistro de Rohan" ornatis (Heures de René d'Anjou, roi de Sicile. BNF MS. Lat. 1156 A, olim Cangé 61, f. 18v)[26]

Anno insequenti e consiliis politicis praesertim Caroli ducis Aurelianensis ipsiusque Renati inter Francicos, Henrici Beaufort cardinalis inter Anglos, pacem inter duas nationes componendam proiectum est. Die 22 Maii 1444 per inducias Turonenses conventa est, legatis Anglicis Henrico Beaufort et comite Suffolciae Willelmo de la Pole cum Adamo Moleyns decano Wintoniensi, pacem duos annos inter Francos et Anglos fore, provincias Andecavensem Cenomanensemque regno Francico dandas, matrimonium regis Henrici VI cum Margarita Renati filia, annum aetatis suae quidecimum agente, celebrandum. Illa dum colloquia tenebantur iam prope legatos cum matre in abbatia(fr) Belli Montis prope Turones manebat. Sponsalia Turonis in basilica S. Martini die 24 huius mensis rite celebratae sunt, obeunte legato apostolico Petro de Monte, adstante rege Francico Carolo VII, delphino Ludovico, patruo Carolo, amita Maria regina. Renatus pater, tamquam rex Siciliae et Hierusalem, Carolusque rex Franciae, inter homines; Margarita, tamquam regina Angliae, Mariaque regina Franciae, inter mulieres aequis honoribus ad epulas consederunt.[27]

Mettenses, Renato subiecti, restitutionem pecuniarum eo iamdudum mutuatarum postulantes, ornamenta et impedimenta ceperunt quae Isabella ad matrimonium filiae suae celebrandum Ponte Montionis mitterat. Quae ut recuperarent Renatus et Carolus VII socii mense Septembri 1444 expeditionem fecerunt dieque 3 Martii 1445 capitulationem urbis acceperunt. Matrimonium ergo Margaritae et Henrici Nancei mense Martio 1445 celebratum est cum magnificis ludis equestribus(fr). Adfuit et Ferricus Vaudimontii, Antonii filius, cui diebus insequentibus Yolanda Renati filia natu maxima nupsit, saltationibus hastiludiisque tam pastoralibus quam militaribus datis. Territoriis suis late sparsis aegre rectis, Renatus gubernium Lotharingiae filio Ioanni, annum aetatis vigesimum primum agenti, confidit.[28] Filius Ludovicus hoc fere tempus (sed die etiamque anno incertis) mortuus est.

Congregatio equitum Ordinis crescentis lunae. Passio Mauritii et sociorum eius (1453). BNF MS. Arsénal 940 f. ante primum

Inde ad ducatum Andegavensem revenit, ubi anno 1446 hastiludia duo celebravit,[29] videlicet Emprise de la gueule du dragon ad villam Raziliacum(fr) iuxta Chinonium et Emprise du château de la joyeuse garde(fr) apud villam Launay(fr) prope Salmurium[30] quam nuper uxori Isabellae dono dederat.

Debellatio Anglorum

[recensere | fontem recensere]

Pax autem cum Anglis anno 1444 facta breve spatium tantum duraverat. Cessionem enim comitatus Cenomanensis, de iure ducibus Andegavensibus obnoxii, quam rex Henricus VI verbis promiserat, non perficiebat. Colloquiis rursus Cenomani mense Octobri 1447 habitis, comitatu nihilominus usque in mensem Martium 1448 ab Anglis retento, Carolus rex urbem Cenomanum obsedit comitatumque omnem armis reduxit et Carolo Andegavensi concedit, Renati fratri intimoque regis ipsius consiliario, heredi Cenomanensis e testamento fratris natu maximi.[31]

Renatus a mense Februario 1447 usque in Iulium 1449 in Provincia morabat. Ibi Ludovicus delphinus, qui in territorio suo procul a patre se retraxerat, Tarascone eum petivit dum peregrinationem Sanctae Mariae de Mari absolvebat. De hoc loco sacro explorando consentierunt, sed non de politica contra regem Carolum coniunctione. Renatus ergo anno insequenti effossiones in villa de Mari fieri iussit ubi reliquias sanctarum Mariae Iacobi et Mariae Salomae repertas nuntiatum est.[32] His annis episcopus Telonensis Ioannes Gombard episcopusque Massiliensis Nicolaus de Brancas, legati eius, cum legatis Caroli VII per Lugdunum Romam missi sunt ut schisma terminare conarentur, quae res die 7 Aprilis 1449 efficitur.[33] Tarascone a die 3 usque in 8 Iunii 1449 hastiludium celebravit, titulo Pas de la bergère, cuius victor Ferricus Vaudimontii gener Renati praemium basiarum accepit.[34]

Ibidem iam die 11 Augusti 1448 Ordinem crescentis lunae condiderat,[35] exemplo Ordine aurei velleris aemulorum Burgundorum, cuius equites maxima parte Renati milites et fautores necnon clientes fuerint. Capitulum primum huius ordinis Tarascone die 22 Septembris eiusdem anni tenuit, senatore primo Guidone de Valle(fr) domino Laudiaci, senatoribus insequentibus Renato ipso, Ioanne Cossa Italo, Ludovico de Bello Valle patruoque huius Bertrando Andegavensibus.[36]

Comment le roy de Cecille vint devers le feu roy en Normandie: Renatus "rex Siciliae", regis Caroli VII socius, milites suos in expeditionem Normannicam anno 1449 ducens. Martialis de Arvernia, Vigilia Caroli VII, 1484 (BNF Fr. 5054 f. 171r Catalogus)

Renatus filiusque Ioannes a mense Octobri 1449 cum Carolo rege in Normannia contra Anglos militaverunt, qui pacem abrumpens Filicerias ceperant. Socii in Rothomagum die 10 Novembris huius anni sine proelio recepti Cadomum die 6 Iulii 1450 post obsidionem ceperunt.[37] Renatus rursus mense Augusto 1451 Talleburgi in urbe regionis Santonensis cum Carolo collocutus est, qui Guiennam ab Anglis eo anno munitam oppugnabat, bono successu. Hic apud Turones aliquot menses, ille Andecavis in urbe haud longe distante morabat ut colloquia continuare possent. Mense Februario 1452 Renatus Provinciam petivit sed cito in ducatum Andegavensem reditus est ubi uxor Isabella apud Launay aegrotabat. Quae die 28 Februarii 1453 mortua est. Viduus ducatum Lotharingiae, quem iure uxoris gubernaverat, filio Ioanni die 26 Martii eiusdem anni cedit, consignantibus Antonio et Ferrico Vaudimontii.[38]

Expeditio Italica secundumque matrimonium

[recensere | fontem recensere]
Ultima pagina carminis Regnault et Jeanneton ubi personae huius fabulae per insignia Renato et Ioannae de Valle amatae adaequantur. Exemplar saec. XIX manuscripti saec. XV (BNF Fr. 12178)

His diebus Florentini et Mediolanenses, quippe qui potestatem Alphonsi Magnifici metuebant, novam expeditionem Italicam suaserunt apud Carolum regem, qui, Genuam sibi subigere cupiens, in castello suo Montiliorum die 21 Februarii 1452 foedus concludit quo non ipse sed filius Ludovicus delphinus sociusque Renatus expeditionem anno insequenti susceperint ad Genuenses Venetosque, Alphonsi socios, debellandos. Renatus nihil ex hoc foedere habuerit nisi his rebus prospere factis milites sui meridiei versus regnum Neapolitanum conquisiverint. Renatus ergo mense Iulio 1453 ab Aquis Sextiis per Segusteronem usque ad Vapincum cum equitum fere duo milia progressus est, sed, transitu Alpino a Sabaudis interdictis, Massiliam redire coactus est. Trans mare Albintimilium, inde per Hastam Pompeiam, Alexandriam, Papiam, Cremonam pervenit ubi copias suas cum sociis coniunxit. Brixiam statim oppugnaverunt, olim Mediolano subiectam, recenter a Venetis captam. Urbem pagumque Brixianum rapidissime conquisiverunt, sed sub pluviis hiemalibus plura non potebant. Florentini (qui, sicut Renatus, adeo nihil profecerant) subsidia promissa retraxerunt pacemque adiuvante papa Nicolao V peterunt. Renatus, qui Placentiae mense Decembri morabat, de his colloquiis iratus, statim per Alexandriam Albamque Pompeiam et montem Matronam (Sabaudis permittentibus) Aquas Sextias die fere 9 Februarii 1454 revenit, a pluribus tam Italis quam Francis contemptus.[39]

RENATVS . DEI . GRAGIA . IHERVSALEM . ET . SICILIE . REX . & . CETERA: effigies a Petro Milanensi anno 1461 sculpta

Si poëtae res veras cantitant, Ioannam de Valle, quam mox in matrimonium duxerit, iam ante expeditionem Italicam aut cognoverat aut per effigiem conspexerat. Carmine enim allegorico, titulo Regnault et Jeanneton (ut qui diceret "Renatus et Ioanna") de hoc amore et de itinere transalpino hiemali refertur:

Mon cuer dès lors vous donnay ...
Que force fut
Seulement au rapport qu'il eut
De vostre beauté, tant que peut,
Vous amer

("Cor meum statim tibi dedi ... quod de forma tua certius factum te amare quo melius coactum est"); etiam

Par quoy me convint estre duit
De passer les haulx mons sans bruit
Ne pour mourir
En la nège et illec pourrir

("unde ductus sum altos montes silentiose transire ne mortuus illic putrefierem");

Mais delà les mons je laissay
Mon avoir que plus ne garday

("res meas", regnum scilicet Neapolitanum, "ultra montes reliqui neque plura habebo"). Quas sollicitudines non a solo Regnault confitentur, sed et a Francisco Sfortia duce Mediolanensi referuntur, qui mense Decembri "bidui itinere Placentiam profectus, causamque regii discessus percontatus, reperit esse levem ac paene puerilem, quod ... sola muliebri cura in tanta rerum actione movebatur".[40] Certe mense Augusto 1454 in ducatum Andegavensem reditus statim senatores tres Ordinis crescentis lunae, videlicet Guidonem dominum Laudiaci(fr), Ludovicum et Bertrandum de Bello Valle ad Guidonem comitem de Valle Ioannae patrem misit ut de matrimonio concordent. Die 10 Septembris eiusdem anni in abbatia Sancti Nicolai Andecavis in urbe nuptiis se iunxerunt.[41]

Renatus Andegavensis uxorque secunda Ioanna de Laval. "Diptychon Matheron" a Nicolao Froment anno c. 1475 factum (Museum Lupariense Lutetiae)

Nutrice Renati sororisque Mariae anno 1459 mortua, Renatus sepulturam in ecclesia Nostrae Dominae de Andiliaco Salmurii suburbio erigere curavit, carmine inscripto quod incipit:

Ci gist la nourrice Thiephaine
La Magine, qui ot grant paine
A nourrir de let en enfance
Marie d'Anjou royne de France
Et apres son frere René ...[42]

("Hic iacet nutrix Typhaena La Magine quae summa cura infantes Mariam Andegavensem Franciae reginam fratremque Renatum lacte suo nutrivit ...") In Provincia rursus a mense Martio 1457 morabat, ubi expeditionem Italicam iterum praeparavit, non suam sed a filio Ioanne susceptam. Qui de regno Neapolitano, sicut pater, bellum multos annos vano gesserit. Inde anno 1461 ad Genuam revenit, suadente rege Carolo VII, ut hanc civitatem ad societatem Francicam revocaret. Renatus eodem tempore naves bellicas cohortemque militum a Massilia Genuam conduxit, ubi die 17 Iulii huius anni adveniens nihil potuit nisi refugos exercituum Francici Neapolitanique, nuper devictos, in naves suas recipere.[43]

"Triptychon rubi ardentis" a Nicolao Froment anno 1475 factum. Renatus Andegavensis uxorque Ioanna de Laval ad genua procumbentes (Ecclesia cathedralis S. Salvatoris Aquissextiensis)

Rex Carolus, sub cuius imperio Renatus ducatum suum tenuit, cui insuper fidelis consiliarius amicusque a iuventute erat, die 22 eiusdem mensis mortuus est. Successor Ludovicus XI, olim delphinus, Renatum aliosque nobiles patris socios e consiliis suis statim removit.[44] Tandem hoc modo bellum civile evocavit ducesque antea inter se inimicos in foederationem "de bono publico" (ita nuncupatam) sibi coniungere coëgit, videlicet Carolum comitem Carolensem (ducis Burgundiae filius), Carolum ducem Biturigum (Ludovici ipsius fratrem), Ioannem ducem Borboniae, Ioannem Renati filium ducem Lotharingiae, Franciscum ducem Britanniae, alios nonnullos, quos aegre debellavit. Neque Renatus neque filius Carolus dux Cenomanensis se illis iunxerant.[45] Nobiles Cataloniae consiliumque urbis Barcinonis anno 1466 Renatum appellaverunt ad regnum Aragoniae comitatumque Barcinonensem contra Ioannem II capienda, id quod facere volens filium Ioannem generumque Ferricum suo loco misit, qui anno insequenti vano in Aragoniam arma intulerunt. Ipse autem bellum in Franciscum Britanniae ducem Carolumque ducem Biturigum renovabat et Ancenisii ad pacem die 10 Septembris 1468 coëgit. Haec suadente rege Ludovico perfecit, qui eo titulum vicarii generalis Andegavensis Cenomanensis Britanniaeque Minoris attribuerat[46] laudesque die 28 Ianuarii 1469 dum Montiliis morabat his verbis expressit:

Cum itaque, ingruentibus plurimis divisionibus, guerris, bellis plus quam civilibus ac sedicionibus intestinis, que ab aliquibus annis citra regnum nostrum totamque rem publicam regni invaserunt, unus inter preclaros principes inventus est, qui nullo pacto nullaque racione impelli potuit ut a fidelitate tociusque rei publice tuicione regieque nostre corone zelo minime secederet: is est carissimus avunculus noster, quem merito patrem nostrum dixerimus, serenissimus Renatus, Jherusalem, Sicilie et Arragonum rex, Andegavie, Barri, etc. dux, comes Provincie, etc., qui indomita constancia, invicta fidelitate, rectissima voluntate optimus princeps quoad potuit hujus regni antiquam tamen et summam dignitatem observavit, maxima in reverencia habuit, semper magnifecit, in precipiciumque ruituram erexit.[47]

In Provincia ab anno 1471 sine interruptione habitabat. Aquis Sextiis die 10 Iulii 1480 mortuus,[48] sua voluntate in ecclesia cathedrali Andecavensi sepultus est.

De Renato scriptore et patrono

[recensere | fontem recensere]

Carmen titulo Regnault et Janneton, quo anno circiter 1454 amores Renati Ioannaeque de Valle sicut pastorum bucolicorum enarrantur, non a Renato ipso sed a poëta aulico scriptum est. Coaevi nihilominus posterioresque satis multi rege ipso attribuerunt. Iam Georgius Castellanus in carmine aenigmatico Recollection des merveilleuses advenues ad hoc poëma alludit:

J'ai ung roi de Cecille
Vu devenir berger,
Et sa femme gentille
De ce meme mestier
Portant la pannetiere,
La houlette et chappeau,
Logeans sur la bruyere
Auprès de leur trouppeau[49]

("Regem Siciliae vidi qui pastor factus est et nobilem eius mulierem taliter corbem pedumque necnon mitellam gerentem, in saltu prope gregem morantes"). Sed Renatus, iam opusculi de hastiludiis dirigendis Traité de la forme et devis comme on fait les tournois (1452)[50] auctor, his annis opere morali Le Mortifiement de Vaine Plaisance oratione soluta (1455) fabulaque allegorica Le Livre du coeur d'amour épris (1457)[51] composuit.[52]

Mors coronam regiam induta verbaque monstrans "Memento homo quia pulvis es et in pulverem reverteris". "Horae Egerton", anno fere 1415 factae, anno fere 1443 iussu Renati Andegavensis novis imaginibus auctae (BL MS. Egerton 1070 f. 53) Catalogus

E matrimonio cum Isabella Lotharingiae, quam die 24 Octobris 1420 duxit, novem liberi nati sunt, videlicet:

E concubinis vel amasiis nati sunt:

Filii omnes ante eum mortui sunt.[54][55]

Fontes de vita et principatu Renati Andegavensis

[recensere | fontem recensere]
  1. "Renatus ille, cognomine Bonus, Rex Neapolis et Siciliae, Dux Andegavensis, Comes Provinciae, filius fuit Ludovici III. Regis Neapolitani": Caspar Sagittarius, 1691 (p. 20 apud Google Books)
  2. "madame Marguerite Danjou fille du bon roy Rene": Jean de Bourdigné, Hystoire agrégative des annales et cronicques d'Anjou (f. 166r apud Google Books)
  3. Catalogus
  4. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 3-4"
  5. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 53-59"
  6. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 65-66, 81-95
  7. Catalogus
  8. El re Rayneri non pote heri parlare como desiderava per li guardii cha dintorno ... El duca de Borgogna, lassato el parentato del re di Francia, si cerca el parentato del dito re Rayneri, per havere el ducato di Barri: relatio Petri Candidi Decembrii apud Lecoy de la Marche (1875) vol. 2 pp. 220-222
  9. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 120-128
  10. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 110-114
  11. Augustin Calmet, Histoire ecclésiastique et civile de Lorraine (1728) vol. 2 (col. 790 apud Google Books); Russo (2016)
  12. Villeneuve (1825) vol. 1 p. 234-235; Augustin Calmet, Histoire ecclésiastique et civile de Lorraine (1728) vol. 2 (col. 805 apud Google Books); Medlands
  13. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 131-132
  14. Frizet (2009) nota 4
  15. Villeneuve (1825) vol. 1 pp. 241-251
  16. Catalogus
  17. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 161-166
  18. Diaria Neapolitana col. 1108
  19. Russo (2016); Medlands
  20. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 174-180
  21. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 184-199; Russo (2016)
  22. Oren J. Margolis, "Cipriano de' Mari's Lucianic speech for René of Anjou (St-Dié, MS 37): humanism and diplomacy in Genoa and beyond" in Renaissance Studies vol. 27 (2013) pp. 219-235 JSTOR
  23. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 210-220
  24. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 p. 226
  25. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 226-229
  26. Catalogus
  27. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 230-233; "Procès-verbal" (narratio sponsalium) ibidem vol. 2 pp. 254-257; "Mariage de Marguerite d'Anjou" in Auguste Vallet de Viriville, Histoire de Charles VII, roi de France, et de son époque (Lutetiae, 1862-1865) vol. 2 pp. 453-454 in nota subiuncta
  28. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 233-244, vol. 2 pp. 149-150
  29. Numerus hastiludiorum hoc anno celebratorum vario modo datur: tria enim fuerunt, videlicet Raziliaci, Launay, Salmurii, secundum Guillaume Bureaux, "Pas d’armes et vide iconographique: quand le texte doit remplacer l’image (xve siècle)" in Perspectivess médiévales no. 38 (2017)
  30. Sébastien Nadot, "Le manuscrit français F. p. XIV, no 4 de la Bibliothèque Nationale de Russie: Chronique illustrée des Pas de Razilly et de Saumur (1446)" in S. Nadot, Le Spectacle des joutes (Redonis) pp. i-xiv de hac commentatione; Marc Vulson de la Colombière, Le vray théâtre d'honneur et de chevalerie (Lutetiae, 1648) vol. 1 pp. 81-106; Lecoy de la Marche (1875) vol. 2 pp. 146-147
  31. Willelmus Worcestre, Collections in Joseph Stevenson, ed., Letters and papers illustrative of the wars of the English in France during the reign of Henry the Sixth (Londinii, 1861) vol. 2ii pp. 634-718; Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 248-252, 263
  32. Abbé Faillon, Monuments inédits sur l'apostolat de Sainte Marie-Madeleine en Provence (1848-1865) Textus
  33. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 253-257
  34. Crapelet (1828); Quatrebarbes (1843-1846) (vol. 2 p. 43 sqq.); Frizet (2009); Lecoy de la Marche (1875) vol. 2 pp. 147-149
  35. Statuts de l'Ordre du Croissant Manuscriptum
  36. Christian de Mérindol, "L'Ordre du croissant: mises au point et perspectives" in Jean-Michel Matz, Noël Coulet, edd., La Noblesse dans les territoires angevins à la fin du Moyen Âge (École Française de Rome, 2000) pp. 499-509; Michael T. Reynolds, "René of Anjou, King of Sicily, and the Order of the Croissant" in Journal of Medieval History vol. 19 (1993) pp. 125–161; Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 530-536
  37. Gilles Le Bouvier, Le Recouvrement de Normendie in Joseph Stevenson, ed., Narratives of the expulsion of the English from Normandy, 1449-1450 (Londinii, 1863) pp. 287-359 passim; Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 258-261
  38. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 261-265
  39. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 270-287
  40. Ioannes Simoneta, Rerum gestarum Francisci Sfortiae libri ed. 1732 coll. 661-662 in nota subiuncta; Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 297-301
  41. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 295-308
  42. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 6-7
  43. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 327-330
  44. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 331-337, 342-345
  45. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 356-366
  46. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 366-379
  47. Ludovici XI litterae patentes 28 Ianuarii 1469: Lecoy de la Marche (1875) vol. 2 pp. 332-334 (orthographia mediaevali servata)
  48. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 379-428
  49. Chichmaref (1929) pp. 226-241
  50. Manuscriptum e scriptorio auctoris
  51. Manuscriptum e scriptorio auctoris; Manuscriptum Vindobonense: imprime "Digitales Objekt"
  52. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 428-433, 537-554
  53. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 p. 263; Medlands
  54. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 433-435
  55. Lecoy de la Marche (1875) vol. 1 pp. 435-437
  56. Géza Szentmártoni Szabó, "Du péril de Parthénope : la découverte de la version intégrale du panégyrique de René d’Anjou par Janus Pannonius" in Matz et Tonnerre (2011) pp. 287-312

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones operum et documentorum
  • G.-A. Crapelet, ed., Le pas d'armes de la bergère, maintenu au tournoi de Tarascon; publié d'après le manuscrit de la Bibliothèque du roi. Lutetiae: Crapelet, 1828 Textus apud Internet Archive
  • Albert Lecoy de La Marche, ed., Extraits des comptes et mémoriaux du roi René: pour servir à l'histoire des arts au XVe siècle. Lutetiae: Picard, 1873 (Textus apud Google Books)
  • Comte de Quatrebarbes, ed., Oeuvres complètes du roi René. Andecavis: Cosnier et Lachaise, 1843-1846 (vol. 1) (vol. 2) (vol. 3) (vol. 4 apud Google Books); 2a ed. Lutetiae, 1849 (vol. 1) (vol. 2)
Colloquia
  • Le roi René: René, duc d’Anjou, de Bar et de Lorraine, Roi de Sicile et de Jérusalem, roi d’Aragon, comte de Provence (1409-1480). Avennione, 1986
  • Jean-Michel Matz, Noël-Yves Tonnerre, edd., René d'Anjou (1409-1480): pouvoirs et gouvernement. Redonis: Presses Universitaires de Rennes, 2011. ISBN 978-2-7535-1702-8 Textus
  • Jean-Michel Matz, Élisabeth Verry, edd., Le Roi René dans tous ses États. Lutetiae: Éditions du patrimoine, Centre des monuments nationaux, 2009. ISBN 978-2-7577-0069-3
Vitae
  • Noël Coulet, Alice Planche, Françoise Robin, Le Roi René: le prince, le mécène, l'écrivain, le mythe. Aquis Sextiis: Édisud, 1982
  • Jean Favier, Le Roi René. Lutetiae: Fayard, 2008. ISBN 978-2-213-63480-7
  • Marie Louyse de Garnier Des Garets, Un artisan de la renaissance française au xve siècle, le Roi René (1409-1480). Éditions de la table ronde, 1946
  • Margaret L. Kekewich, The Good King: René of Anjou and Fifteenth Century Europe. Basingstoke: Palgrave Macmillan, 2008 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Albert Lecoy de La Marche, Le roi René, sa vie, son administration, ses travaux artistiques et littéraires, d'après les documents inédits des archives de France et d'Italie. 2 voll. Lutetiae: Firmin-Didot, 1875 vol. 1 2 apud Gallica
  • Jacques Levron, Le Bon Roi René. Lutetiae: Arthaud, 1973
  • Françoise Robin, Le Roi René : Prince des fleurs de lys. Éditions Ouest-France, 2015. ISBN 978-2-7373-6445-7
  • F. L. de Villeneuve Bargemont, Histoire de René d'Anjou, roi de Naples, duc de Lorraine et cte de Provence. Lutetiae: Blaise, 1825 (vol. 1) (vol. 2) (vol. 3 apud Google Books)
Biographica et historica
  • R. Busquet, "Les Créations administratives, judiciaires et fiscales du roi René en Provence" in Mémoires de l’Institut historique de Provence vol. 1 (1924) pp. 12-57
  • Noël Coulet, "La noblesse provençale dans l'entourage du roi René" in Jean-Michel Matz, Noël Coulet, edd., La noblesse dans les territoires angevins à la fin du Moyen Âge : actes du Colloque international organisé par l'Université d'Angers : Angers-Saumur, 3-6 juin 1998 (Romae, 2000)
  • N. F. Faraglia, Storia della lotta tra Alfonso V d’Aragona e Renati d’Angiò. Lanciano, 1908
  • Yannick Frizet, Louis XI, le roi René et la Provence. Aquis Sextiis: Presses Universitaires de Provence, 2015. ISBN 978-2-85399-970-0
  • Christian de Mérindol, Le Roi René et la seconde Maison d'Anjou: emblématique, art, histoire. Lutetiae: Le Léopard d'or, 1987. ISBN 2-86377-057-8
  • Christof Ohnesorge, "Les ambitions et l’échec de la seconde maison d’Anjou (vers 1380-vers 1480)" in Noël-Yves Tonnerre, Élisabeth Verry, edd., Les Princes angevins du xiiie au xve siècle : un destin européen (Redonis: Presses universitaires de Rennes, 2003. ISBN 2-86847-735-6 ~) pp. 265-276
  • Françoise Robin, "La cour de René d'Anjou en Provence. Demeures, itinéraires et séjours" in Jean-Michel Matz, Noël Coulet, edd., La noblesse dans les territoires angevins à la fin du Moyen Âge : actes du Colloque international organisé par l'Université d'Angers : Angers-Saumur, 3-6 juin 1998 (Romae, 2000)
  • Hélène Schneider, "Le roi René et le Barrois dans les années 1470: l'apport de ses lettres patentes" in Patrick Gilli, Jacques Paviot, edd., Hommes, cultures et sociétés à la fin du Moyen Âge: Liber discipulorum en l'honneur de Philippe Contamine (Lutetiae: Presses de l'Université de Paris-Sorbonne, 2012. ISBN 978-2-84050-845-8) pp. 361-374
De scriptis et patronatu
  • J.-H. Albanès, "La bibliothèque du roi René" in Revue des sociétés savantes des départements 5a ser. vol. 8 (1874) pp. 301-310
  • Anna Orriols Alsina, "De René d’Anjou y Jeanne de Laval a Regnault et Janneton: ambientes artísticos" in N. A. Elaguina et al., edd., Les amours de René d’Anjou. Libro de Estudios (Petropoli: Biblioteca Nacional de Rusia, 2005)
  • G. Biancotto, "La Cour de René d’Anjou et les premières traductions d’œuvres italiennes en France" in Ch. Brucker, ed., Traduction et adaptation en France à la fin du Moyen Âge et à la Renaissance: actes du colloque de Nancy, 199522 (Lutetiae, 1997) pp. 187-203
  • Nicolas Bock, "Médailles et humanisme. René d’Anjou et la diplomatie artistique en Italie" in Florence Bouchet, ed., René d’Anjou, écrivain et mécène (1409-1480) (2011) pp. 159-177
  • Florence Bouchet, ed., René d’Anjou, écrivain et mécène (1409-1480). Tornaci: Brepols, 2011. ISBN 978-2-503-53350-6
  • V. Chichmaref, "Notes sur quelques oeuvres attribuées aut roi René" in Romania vol. 55 (1929) pp. 214-250 JSTOR
  • Chantal Connochie-Bourgne, Valérie Gontero-Lauze, edd., Les arts et les lettres en Provence au temps du roi René. Aquis Sextiis: Presses Universitaires de Provence, 2013. ISBN 978-2-85399-889-5 Index huius operis Recensio huius operis
  • Y. Esquieu, N. Coulet, "La Musique à la cour provençale du roi René" in Provence historique vol. 31 (1981) pp. 299-312
  • Yannick Frizet, "Les apports culturels de deux grands princes français en Provence, René d’Anjou et Louis XI" in Les Arts et les Lettres en Provence au temps du roi René, Actes du colloque international tenu en 2009 pp. 141-157
  • Marc-Édouard Gautier, François Avril, edd., Splendeur de l'enluminure: le roi René et les livres. Arelate: Actes Sud, 2009. ISBN 978-2-7427-8611-4
  • Hélène Haug, ""Maistre Pierre de Hurion, agille imitateur": bilan sur les auteurs actifs à la cour de René d'Anjou (1434-1480)" in Romania vol. 131 (2013) pp. 130-151 JSTOR
  • Eugène Hucher, Iconographie du roi René, de Jeanne de Laval, sa seconde femme et de divers autres princes de la maison d'Anjou. Cenomanis: Monnoyer, 1879 Textus apud Gallica
  • Jean-Michel Matz, "La « bibliothèque » de René d’Anjou : un instrument de gouvernement ?" in Jean-Michel Matz, Noël-Yves Tonnerre, edd., René d'Anjou (1409-1480): pouvoirs et gouvernement (2011 ~) pp. 339-354
  • Christian de Mérindol, Les Fêtes de chevalerie à la cour du roi René : Emblématique, art et histoire (les joutes de Nancy, le pas de Saumur et le pas de Tarascon). Lutetiae: CTHS, 1993 (Fragmenta apud Google Books)
  • C. Murciaux, "René d’Anjou peintre, poète et mystique" in La Table ronde no. 165 (1961) pp. 7-28
  • J. Renouvier, Les Peintres et enlumineurs du roi René. Montispessulani, 1857
  • Françoise Robin, La Cour d'Anjou-Provence. La vie artistique sous le règne de René. Lutetiae: Picard, 1985
  • G. A. Runnalls, "René d'Anjou et le théâtre" in Annales de Bretagne vol. 88 (1981) pp. 157-180
De fortuna
Aliae encyclopaediae

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Renatum Andegavensem spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español • Dizionario biografico degli Italiani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
Duces Andegavenses 1370–1481, comites Provinciae 1382–1481

Ludovicus I comes Andegavensis 1356, dux 1370, comes Provinciae 1382 • Ludovicus II 1384 • Ludovicus III 1417 • Renatus 1434 • Carolus 1480