Ricardus Dawkins
Ricardus Dawkins (Anglice Richard Dawkins), natus Nairobiae in Kenia die 26 Martii 1941 sed apud scholam Oundelianam in Anglia educatus, studiosus ethnologiae, sociobiologiae, evolutionis biologicae, scientiaeque populationum, cui est cathedra Caroli Simonyi in Universitate Oxoniensi. Advocatus atheismi late notus est qui, super operibus de biologia evolutionaria suis, et libros de reprehensione religionum ac praecipue Creationismi scripsit e quibus maxime celebrati sunt Delusio de Deo (Anglice The God Delusion) et Spectaculum Maximum Terrae (The Greatest Show on Earth). Etiam atheista qui fidem esse delusionem putat, humanista, scepticista ad libertatem cogitationis, notionem memorum excogitavit, ac cosmotheoriam optimismi (Anglice Bright) tenet. At discriminationem contra atheismum pugnat.
Asteroides 8331 Dawkins in eius honorem nominatus est.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ricardum Dawkins spectant. |