Jump to content

Ricardus Stücklen

E Vicipaedia
Ricardus Stücklen anno 1990 cum praeside foederali Ricardo de Weizsäcker

Ricardus (Theod.: Richard) Stücklen (natus 20 Augusti 1916 oppido Heideck in Bavaria, mortuus 2 Maii 2002 Weissenburgi) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria (CSU) fuit.

Maiores, iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Pater eius faber claustriarius et magister civium et cum aliis conditor factionis CSU erat et multis annis legatus senatus terrae Bavariae fuit, avunculus Daniel annis 1903 - 1933 legatus factionis SPD in Dieta Imperii Germanici fuit. Ipse Ricardus post scholam finitam tirocinium electromechanici fecit et eo munere laboravit. Eodem tempore telestudium electronicae artis fecit. Anno 1936 primo ad officium laboris publici, deinde ad milites conscriptus est, annis 1940 - 1943 miles Bello Orbis Terrarum II interfuit, tum ad laborem in societate electronica iussus est. Annis 1945 - 1952 in fabrica claustriaria patris laboravit, deinde cum aliis societatem machinatorum condidit et ad annum 1989 duxit.

Stücklen maritus erat atque duos liberos habuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Et Stücklen Iunior inter conditores factionis CSU in oppido Heideck fuit. Anno 1949 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et diutissime mansit. Anno 1953 praeses vicarius fractionis CDU/CSU electus est. 29 Octobris 1957 Stücklen in administerio Adenauer Administer Foederalis Cursus Publici nominatus est et hunc honorem etiam Ludovico Erhard (CDU) cancellario ferebat. 30 Novembris 1966 consilium ministrorum reliquit, cum foedus CDU cum SPD factione factum est. Annis 1967 - 1976 Stücklen iterum vicarius praeses legatorum suae factionis erat. 14 Decembris 1976 praeses vicarius 31 Maii 1979 praeses Dietae Foederalis electus est. 29 Martii 1983 iterum praeses vicarius Parlamenti nominatus est. Electione anni 1990 non iam candidatus erat atque Dietam Foederalem reliquit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Administri Foederales Cursus Publici Germaniae
Consilium ministrorum Adenauer III (29 Octobris 1957 - 14 Novembris 1961)
Consilium ministrorum Adenauer V (13 Decembris 1962 - 11 Octobris 1963)
Consilium ministrorum Erhard I (17 Octobris 1963 - 26 Octobris 1965)
Consilium ministrorum Erhard II (26 Octobris 1965 - 30 Novembris 1966)