Rod Taylor
Rod Taylor (1930–2015), sollemniter Rodney Sturt Taylor, fuit histrio ex Australia oriundus, qui in pelliculis plus quam quinquaginta prodiit.
De vita
[recensere | fontem recensere]Rod Taylor in quadam suburbe Sydneii die 11 Ianuarii anno 1930 natus est. Anno 1954 in Civitates Foederatas Americae se contulit. Annis 1960 in maxima gratia fuit pelliculis, sicut The Time Machine (1960), One Hundred and One Dalmatians (1961) et The Birds (1963), permultasque alias partes cinematographicas et televisificas egit.
Anno 2007 Taylor sub persona medici prodiit in Kaw, pellicula horroris, quae The Birds Hitchcockianam ad diem perducere dicitur. Attamen argumentum huius pelliculae televisificae similior esse videtur narrationi The Birds Daphnes du Maurier.
Taylor octoginta quattuor annos natus, Angelopoli infarctu cordis confectus, die 7 Ianuarii anno 2015 e vita excessit.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Dagan, Carmel (2015) Rod Taylor, ‘The Birds’ and ‘The Time Machine’ Star, Dies at 84. Variety 8 Ianuarii 2015.