Jump to content

Sabinae raptae

Latinitas bona
E Vicipaedia
Sabinae raptae a Nicolao Poussin pictae.

Sabinae raptae sunt eventum mythicum urbis Romae nascentis, quo facto Sabini et primi Romani in unum populum et unam civitatem coaluerunt, dum Sabini per vim soceri Romuli comitum fiunt.

Denarius 89 a.C.n. signatus. Ex una parte caput barbatum regis Sabini Titi Tatii, ex altera duo iuvenes virgines rapientes.

Primum Romulus, ut urbem nuper conditam incolis frequentaret, refugium in Capitolio aperuerat quo fugitivi, sive servi sive etiam nocentes damnati, et inopes et vagi confugere possent. Ex hac turba undique collecta constitit primus populus Romanus. Tamen ob mulierum inopiam nec progenies sperari poterat nec civitas ultra hominis aetatem duratura erat. Itaque Romulus legatos in proximas civitates misit conubium petitum. Spreti vero sunt et matrimonia recusata.

Tum Romulus dolo agere constituit et magnificos ludos in honorem dei Consi paravit. Finitimis ad novam urbem ludosque spectandos invitatis, plurimi homines convenere, in primis Sabini cum coniugibus et liberis. Dum autem spectando occupantur Romani in virgines impetum faciunt atque eas domum rapiunt. Indignantes et maerentes parentes earum in suas quisque urbes revertunt. Unde mox magnum bellum ortum est inter Sabinos, Tito Tatio duce, et Romulum populumque Romanum. Postquam Tarpeia virgo ianuam arcis Capitolinae hostibus pacto pretio aperuit, diu aequo Marte pugnatum est donec Sabinae mulieres, iam matres factae, inter patres et fratres ex una parte, maritos ex altera parte fortiter sese iniecerunt atque infestas acies diremerunt. Pax ita facta est et duo populi in una civitate concordes vixerunt. Regnum quoque communicaverunt ambo duces, Titus Tatius et Romulus.

Triginta primas curias Romanas a Romulo creatas (decem curiae unicuique tribui inerant) e nominibus Sabinarum quae inter acies intercesserant appellatas fuisse traditum est[1]. Quod alioqui dubium est : nam philologi moderni (excepta in curia "rapta" dicta) potius nomina locorum inibi agnoscunt.

In artibus et litteris

[recensere | fontem recensere]
Sabinae propinquorum suorum acies dirimentes a Iacobo Ludovico David pictae.

Iam tempore Reipublicae Romanae Sabinae raptae in denario circa 89 a.C.n. percusso a triumviro monetario L. Titurio Sabino (cuius cognomen indicat originem!) expressae sunt.[2]

Modernis vero temporibus hoc argumentum multis pictoribus sculptoribusque pulcherrima opera inspiravit : nobilissimae sunt tabulae pictae Nicolai Poussin, Petri Pauli Rubens, Iacobi Ludovici David, Petri da Cortona etc.

Fratres Franciscus et Paulus de Schoenthan (qui sunt Franciscus Schoenthan Nobilis de Pernwald, 1849—1913, et Paulus Schoenthan Nobilis de Pernwald, 1853—1905) anno 1884 comoediam de Sabinarum raptu (theodisce Der Raub der Sabinerinnen) composuerunt, quae in summis habetur generis trivialis operibus. Haec scenae fabula aliquotiens etiam pellicula reddita est.

Il ratto delle Sabine. Pictura Petri da Cortona (1627-1629) in Museo Capitolino Romae servata.


Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  1. Dionysius Halicarnassensis, libro secundo Antiquitatum Romanarum 47(3).
  2. Crawford 344/1. Babelon, Tituria 1-3. Nummus apud Dioscuros

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]