Jump to content

Sagittarius A*

E Vicipaedia
Cave ne confundas cum notione hac: Sagittarius A.
Sagittarius A*, anno 2017 telescopio Horizonte Eventuum(d) observatus.
Tempus hac pellicula ostentum est 20 annorum. In parte media latet Sagittarius A*, cuius debiles deflagrationes, disperse, videri possunt. Notabiles sunt orbitae stellarum, quae circa vacuum moveri videntur.
Centrum galacticum Viae lactae (immobilis, in media parte, Sagittarius A* iacet).
Orbitae stellarum quae circum Sagittarius A* moventur (clicca si imago patescat stativa).
Comparatio magnitudinis Sagittarii A* et systematis solaris.

Sagittarius A* (sagittarius-a-stella articulandus) vel, forma compendiaria, Sgr A*, est foramen nigrum supermassivum(en)(d) (~ 4300000 M, ~ 18 R) in centro(en)(d) Viae lacteae situm. Invenitur apud fines inter constellationes Sagittarii et Scorpii, circa 5.6° australius quam linea ecliptica, prope cumulum Papilionis(en)(d) (M6) et Lambda Scorpii(en)(d). A Tellure fere 27000 annos luce mensos distat.

Corpus est densissimus et luminosissimus fons radioelectricus(en)(d), cuius ipsa luminositas fuit causa nominis. Anno quidem 1954, cum astronomi Ioannes Kraus(en), Hsien-Ching Ko, et Ioannes Matt, radiotelescopio(d) Universitatis Civicae Ohiensis utentes, aliquos fontes radioelectricos ab eis inventos frequentiā 250 MHz auscultavissent et in tabulam astronomicam(en) notavissent, litteram capitaneam ordine luminositatis decrescente cuique fonti apposuerunt, ubi littera A fons luminosissimus indicabat.[1]

Asteriscus (*) – hodie "stella" articulatus, quasi stellam pingens – fuit appendicula posterior, anno 1982 a Roberto L. Brown addita, cum is tales validissimas emissiones intellexisset ex corpore compacto non thermico oriri.[2] Ratio asterisci fuit imitatio nomenclaturae chemicae, ubi excitatio atomica eodem signo notatur (exempli gratia, status excitatus helii notatur "He*"), quoniam haec quidem inventio etiam putabatur "excitans".[3] Hodie nomen sine asterisco, Sagittarius A, fontem radioelectricum compositum indicat, in quo Sagittarius A Orientalis, Sagittarius A Occidentalis et Sagittarius A* numerantur.

Observatio plurium stellarum circum Sagittarium A* moventium, praecipue stellae S2(en)(d), massam limitemque superiorem radii corporis compacti determinare sivit. Massā radioque magis magisque definitis, astronomi statuere potuerunt Sagittarium A* putandum esse Viae lacteae foramen nigrum supermassivum centrale.[4] Haec massa hodie aestimatur 4.297 ± 0.012 millionibus massarum solarium.[5] Tali massae radius Schwarzschildianus fere 12690500 km, vel 18.22 R, vel 0.08 UA (i.e. paulum plus quam quinta pars semiaxis maioris orbitae Mercurii), congruit.

Sagittario A* demonstrato corpore supermassivo et compacto, Reinhardus Genzel et Andrea M. Ghez Praemium Nobelianum physicae anno 2020 acciperunt.[6] Illā massā illoque radio sola facies tunc nota erat foraminis nigri.

Mense Maii 2022, astronomi, telescopio Horizonte Eventuum(d) utentes (quod est rete mundiale observatoriorum radioelectricorum), primam imaginem disci accretionis(en)(d) circum horizontem eventuum Sagittarii A* ediderunt.[7] Talis imago naturam foramini nigri confirmavit et fuit secunda imago certa unius ex his corporibus post illam foramini nigri supermassivi galaxiae Messier 87 anni 2019.[8][9] Haud ipsum foramen nigrum in photographemate videri poterat, sed materies tantum quae id circumdabat. Talis materies ex pulvere et gase consistit, qui cum in foramen nigrum incidant millionibus gradibus calefiunt.[10]

  1. Kraus, J. D.; Ko, H. C.; Matt, S. (Decembre 1954). "Galactic and localized source observations at 250 megacycles per second.". The Astronomical Journal 59: 439–443 
  2. Brown, Robertus L. (1 Novembris 1982). "Precessing Jets in Sagittarius A: Gas Dynamics in the Central Parsec of the Galaxy". The Astrophysical Journal 262: 110–119 
  3. Goss, W. M.; Brown, Robert L.; Lo, K. Y. (8 Augusti 2003). "The Discovery of Sgr A*". Astronomische Nachrichten 324 (S1): 497–504. arXiv:astro-ph/0305074 
  4. Henderson, Mark (9 Decembris 2009). "Astronomers confirm black hole at the heart of the Milky Way". Times Online 
  5. The GRAVITY collaboration (Septembre 2023). "Polarimetry and astrometry of NIR flares as event horizon scale, dynamical probes for the mass of Sgr A*". Astronomy & Astrophysics 677: L10 
  6. "The Nobel Prize in Physics 2020". 6 Octobris 2020 
  7. Bower, Geoffrey C. (May 2022). "Focus on First Sgr A* Results from the Event Horizon Telescope". The Astrophysical Journal 
  8. "Astronomers reveal first image of the black hole at the heart of our galaxy". eso.org. 12 May 2022 
  9. Overbye, Dennis (2022-05-12). "The Milky Way's Black Hole Comes to Light". The New York Times 
  10. Abuter, R.; Amorim, A.; Bauböck, M.; Berger, J. P.; Bonnet, H.; Brandner, W.; Clénet, Y.; Coudé Du Foresto, V. et al (2018). "Detection of orbital motions near the last stable circular orbit of the massive black hole SgrA". Astronomy & Astrophysics 618: L10. arXiv:1810.12641 

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sagittarium A* spectant.