Samo (dux)
Obitus: 658;
Patria: civitas Samonis
Familia
Samo, anno 658 mortuus, fuit primus Slavorum dux, cuius nomen notum est.
Secundum Fredegarium, Francus fuit; secundum Conversionem Bagoariorum et Carantanorum, Slavicae originis. Seditionis Slavicam contra caganatum Avaricum dux factus est, et Avaros anni 623 vicit. Quibusdam mercatoribus Francis in terris Samonis occisis, Dagobertus I Francorum rex anno 631 contra Samonem exercitum misit, sed in proelio triduano ad castrum Wogastisburc Franci victi sunt, et Samo ipse in Thuringiam aliasque terras Francorum ingressus est. Dervanus dux Sorabicus socius Samonis fuit. Tantum anno 636 Radulphus Thuringorum dux 636 Slavos e Thuringia eiecit, sed et ipse contra Sigibertum III seditionem fecit, regem se esse proclamavit et Samonis socius factus est. Samone anno 658 mortuo civitas eius dissoluta est et Avari in regionem reverterunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
- H. Losert: "Bausteine zum Reich des Samo und der „Terra sclavorum“ in Oberfranken. - Apud: Landschaftsmuseum Obermain (archaeologica)