Jump to content

Samuel Aba

E Vicipaedia
Samueelis Aba herma

Samuel Aba (natus circa annum 990, mortuus die 5 Iulii 1044) fuit rex Hungariae ab anno 1041 usque ad annum 1044.

Omnino dicitur amicus fuisse plebis et neglexisse principes. Cum prior rex Petrus imperio spoliatus est, nobiles eum censuerunt thronum occupaturum esse. Anno 1042 irrupit in Sacrum Romanum Imperium, quo Petrus confugerat, quod imperatoris odium incendit summum. Is Samuelem submovit de imperio et invasit Hungariam. Inde bellum trium annorum coepit, quod mortem et Samuelis effecit. Anno enim 1044 die 5 Iulii in proelio iuxta Ménfő exercitus suus victus est et ipse rediit in manum inimici, a quo in arena proelii confectus est.

Rex prior Rex Hungariae Rex posterus
Petrus Samuel Aba Petrus
1038-1041 1041-1044 1044-1046

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
  • Sámuel Aba, in: A Pallas Nagy Lexikona (Hungarice)
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!