Jump to content

Samuel Ampzing

Latinitas bona
E Vicipaedia
Samuelis Ampzing effigies a Francisco Hals picta.
Wikidata Samuel Ampzing
Res apud Vicidata repertae:
Samuel Ampzing: imago
Samuel Ampzing: imago
Nativitas: 24 Iunii 1590; Harlemum
Obitus: 29 Iulii 1632; Harlemum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum

Samuel Ampzing (Harlemi 24 Iunii anno 1590 natus; Harlemi 29 Iulii anno 1632 mortuus) pastor reformatus et poëta Nederlandicus fuit.

Samuelis Ampzing statua donata ab Ampzing societate.

Harlemi sacerdotis Iohannis Ampzing filius, Samuel, anno 1616, pastor reformatus factus est in Rijsoord (Strevelshoek), atque anno 1619 in ecclesia Sancti Bavoni in Harlemo.

Anno 1617, Harlemi descriptionem in poetica incepit scribere, cum Petri Scriverii auxilio. Eius poema impressus et vulgatus est anno 1628. Huius urbis historia non substituta est nisi post unum saeculum ab Petri Langendijk simile opere. Ut praefactio eius libro, de sermone nederlandico et rethoricae modis Ampzing dissertationem scripsit; haec prefactio, inscripta "Taelbericht der Nederlandsche spellinge" ("De sermone nederlandico"), etiam separatim vendita est anno 1628. Postea "Lauri sertum Laurentio Janszoon Koster" subscripsit. Liber, praeterea, Guilhelmi Akersloot aliquas chalcographias ex Petri Saenredam Ioannis van de Veldiique delineationibus subiciebat:

Praeter eius scriptorum pondus historicum, Ampzing carmina omnino lyrica non putata sunt, sed amoena ob eloquii tractationem exquisitam. Ampzing ab eius aequalibus ob verborum selectionem maxime distulit, strenus aliorum sermonum verborum usum refutans, ut Latini Gallique sermonum, in libris in Batavo sermone. Horum sermonum gratia enim negativa putabat, Batavi sermonis puritatem corrumpens. Potest quam Ampzing opinio e horum sermonum usu ex eius "adversariis religiosis" penderet.

Ampzing luctatio de sermonibus exarsit anno 1999 ob Societatis Ampzing conditionem, cuius socii certant, ut Ampzing, contra Anglici sermonis verborum usum in coaevo Batavo sermone. 26 Novembris anno 2006, in Oude Groenmarkt in Harlemo, Ampzing statua erecta est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]