Sanctius (rex Aragonum)
Sanctius (sive Sancius sive Sansius sive Santius) Ranimiris sive Ranimiri filius (Hispanice: Sancho Ramírez; 1042 - 1094) fuit alter rex Aragoniae, quam rexit ut Sanctius I usque ad mortem inter annos 1063 et 1094. Fuit etiam rex Pampilonensium ut Sanctius V inter annos 1076 et 1094.
Successit in regno patrem Ranimirum, et primo pugnavit contra Mauros et Taifam Caesaraugustanam, et cepit urbes et castra.
Sanctius semper auxilium dedit sobrino Sanctio Pampilonensium, ita in Bello trium Sanctiorum anni 1068 contra Sanctium Casetllae pugnavit. Sanctio Castellae occisso, foedus fecit Sanctius Aragoniae cum succesore et sobrino Alphonso Legionis anno 1072.
Sanctio Pampilonenisum occisso, Pampilonenses regem eum nominaverunt et regnum accipit anno 1076, ita regna Aragoniae et Pampilonae iterum iuncta sunt.
Ob invasionem Almoravidum, Sanctius impeta fecit contra eos, et cum Alphonso Legionis pugnavit proelium in Sacraliis anno 1086. Etiam fuit protector atque foederatus cum Roderico Campidoctore.
Obiit Sanctius rex anno 1094, Oscam obsidians.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Hofmanni Lexicon Universale (Hic Santius V. nominatus est)
Ranimirus I 1035 • Sanctius 1063 • Petrus I 1094 • Alphonsus I 1104 • Ranimirus II 1104 • Petronilla 1137 • Alphonsus II 1162 • Petrus II 1196 • Iacobus I 1213 • Petrus III 1276 • Alphonsus III 1285 • Iacobus II 1291 • Alphonsus IV 1327 • Petrus IV 1336 • Ioannes I 1387 • Martinus 1396 • Ferdinandus I 1412 • Alphonsus V 1416 • Ioannes II 1458 • Ferdinandus II 1479 • Ioanna 1516–1556 | |