Jump to content

Saravus

E Vicipaedia
Saravus
Saravus Saraviponte
Longitudo235 chm
Altitudo fontis785 m
Decursus aquae75/80 /s
Area systematis7431 chm²
FonsAbreschviller
OstiumMosella
RegioElisatia

Lotharingia

Saravia

Saravus (-i, m.) seu Sarra, Sara (theodisce Saar, francogallice Sarre) est flumen Franciae et Germaniae, quod Abreschviller oritur profluitque ex monte Vosego, fertur per Lotharingiam, Alsatiam, Saraviam, Rhenaniam-Palatinatum, in Contionacum ostium invenit et Mosellam influit et denique per Rhenum usque ad Mare Germanicum decurrit. Longitudo fluminis 235 chiliometra.

Flumen, quod per fines Mediomatricorum et Treverorum fluit, quo nomine ab incolis Gallicis exactissime appellatum sit, nescimus. Primum testimonium nominis nobis praebet Ausonius, qui anno 371 Mosellam canens fluviis minoribus in Mosellam influentibus nominatis et Saravum appellat (Mos.91 tuque per obliqui fauces vexate Saravi; et sub finem carminis, v. 367 naviger undisona dudum me mole Saravus). Certe Saravus nomen videtur Gallicum esse latine accommodatum. In documentis autem Gallicis nomina varie scripta – Sarova (a. 864) videlicet et Sarowe (a. 964) – inveniuntur. Quae nomina, quibus etiam Saruba apud anonymum Geographum Ravennatem (saec. VII) nominata addi potest, proxime ad Gallorum vocem accedere videntur, nam femininum genus haud inopinatum est in nominibus fluviorum Gallicorum.

Galli etiam nominibus brevioribus usi sunt. Nam Sarra, quae videlicet ex nomine Francogallico Sarre concludi potest, re vera in diplomate quodam Gallo-Francico anno 646 dato invenitur. Et Sara bis a Venantio Fortunato in carminibus scribitur (carm. 7, 4, 15 et 10, 9, 20) et in aliquot nominibus compositis (e.g. Saraburgum in nummis Merovingorum) adest.

De geographia

[recensere | fontem recensere]

In Vosego septentrionali mons Donum multis fonticulis rivulorumque alveolis duos alit alveos varios et inconstantes, quorum unus Sarra Rubra (Sarre Rouge), alter Sarra Alba (Sarre Blanche) appellatur. In Valle Sarrae Rubrae est vicus Abreschviller, locus ferrivia nobilis, et in Valle Sarrae Albae vicus Turquestein, locus saltuosissimus. Quae duae Sarrae confluunt apud Vicum Saravi (francogallice Lorquin, theodisce Lörchingen; olim Launarigo) haud procul a Saraburgo situm, ubi flumen navigabile fit. Inde tortuoso cursu vicum Vinstringium (Fénétrance), Insulam Saravi (Sarrewerden) et Bukenhemium (Bouquenom) praeterfluit, quod hodie cum Villa Nova (Villeneuve) coniunctum Sarre-Union appellatur. Inde per Saravi Albam (Sarralbe) venitur ad Germundam (Sarreguemines, Saargemünd), confluentem Sarrae et Blesae. Ut limes flumineus Alsatiam a Saravia dividit.

In Saravia per nonnulla loca notabiliora fluit Saravus. Primum apparet Sarabrucca vel Saravipons, caput Saraviae. Deinde ante Fulcolingas (Völklingen) aquis Rossellae (Rossel) auctus fertur per urbem Saarlouis et praeter Walderfingium (Wallerfangen) et urbem Dillingen. In hac regione Saravus aquis Premantiae (Prims) et Nidae (Nied) suppletus contiguo cursu cum via autocinetica E29 ad Martiaticum (Merzig) se dirigit. Haud multo post apud Mediolacum (Mettlach) anfractum facit a photographis laudatum (Saarschleife), quem Ausonius Saravum obliquum describit. Inde fines Saraviae apud Saarhölzbach, sedem iam ab antiquis Romanis frequentatam, transgressus flexuoso cursu per nemora manans alterum praeterfluit Saraburgum (Saarburg), quod Graesse Saranuscam appellat. Apud Scodam (Schoden) in duo bracchia diffusus iterum hamo facto apud Hamam (Hamm) confluit. Deinde apud Contionacum (Konz) in Mosellam infuit.

Saravus obliquus vel Anfractus Saravi (Saarschleife) apud Mediolacum

De oeconomia

[recensere | fontem recensere]

Tributarii praecipui Saravi

[recensere | fontem recensere]

Flumina praecipua quae in Saravum influunt :

Tributarii qui ripam sinistram accedunt :

  • Rivus Gondrexange; 19,3 km, 101,0 km²
  • Landbach; 18,1 km, 73,2 km²
  • Naubach; 23 km, 85,8 km²
  • Albe; 33,3 km, 409,8 km²
  • Rossel, 38 km
  • Bist, 26 km
  • Nied, 114 km
  • Leukbach; 15 km, 87,9 km²
  • Gollersbach
  • Wolfsbach
  • Nonnenbach
  • Salzbach
  • Grundbach

Tributarii qui ripam dextram accedunt :

Loci ad Saravum

[recensere | fontem recensere]

Communia praecipua quae Saravus praeterlabitur:

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Schmitt, Günter (2001) Die Saar von der Quelle bis zur Mündung. Heusweiler, Pressevertrieb Saar. ISBN 3-9805454-4-X

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Saravum spectant.