Jump to content

Saxo-Sebesum

E Vicipaedia
Wikidata Saxo-Sebesum
Res apud Vicidata repertae:
Saxo-Sebesum: insigne
Saxo-Sebesum: insigne
Civitas: Romania
Locus: 45°57′17″N 23°34′12″E
Numerus incolarum: 26 490
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Dorin Gheorghe Nistor
Procuratio superior: Alba

Geographia

Superficies: 115.540000 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Komárno, Komárom, Büdingen, Strășeni

Tabula aut despectus

Saxo-Sebesum: situs
Saxo-Sebesum: situs
Muri mediaeaevales oppidi Sebeș
Situs Saxo-Sebesi in Alba circulo

Saxo-Sebesum (Dacoromanice Sebeș, Germanice Mühlbach, Hungarice Szászsebes) oppidum Dacoromanicum in Alba circulo est. Ad Saxo-Sebesum etiam vici Lancrăm, Petrești atque Răhău pertinent.

Saxo-Sebesum a colonis Germanicis saeculo XIII conditum est. Anno 1241 ut alii urbes Europae a Mongolis deleta est, anno 1243 nomine Malembach primo in actum descriptum est. Circa annum 1300 circa duo milia cives habuit, anno 1341 ius urbis accepit. Saeculo XIV exeunte moenia aedificata sunt, quae iam hodie exstant. Anno 1438 Turci oppidum obsidebant, expugnaverunt et cives in servitutem abduxerunt. Diu Saxo-Sebesum hoc clade affecta erat. Postea haec regio ad Regnum Hungaricum pertinuit. Anno 1778 prima ecclesia Orthodoxa Dacoromanica exstructa est, anno 1891 ferrovia oppidum attigit, anno 1906 prima Electrificina aedificata est. Ab anno 1918 Saxo-Sebesum cum regione tota Transsilvania pars Romaniae est. Maxima pars Germanorum saeculo 20 Saxo-Sebesum relinquebant. Anno 2002 non plus quam 166 Hungari et 231 Germani hic vivebant.

Coniunctiones communium

[recensere | fontem recensere]

Sebeș cum his communibus coniunctiones habet:

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Saxo-Sebesum spectant.