Schola Diltheyensis
Civitas: Germania
Locus: 50°5′0″N 8°13′15″E
Situs: Aquae Mattiacae
Rectio
Origo
Tabula aut despectus
Schola Diltheyensis (Germanice Diltheyschule) est gymnasium Aquis Mattiacis situm, quod non solum classicos sed etiam recentes sermones docet. Primum humanitates, hodie et linguas Anglicam et Latinam docet. Ad 1100 discipulos ibi conveniunt. Schola e Gulielmo Dilthey, philosopho et alumno (1833-1911), nominata est.
Historia scholae
[recensere | fontem recensere]Schola Diltheyensis anno 1817 nomine Paedagogii (Germanice Pädagogium) condita est, in qua prima Protestantibus, Iudaeis, Catholicis pariter unaque discere licebat. Anno 1830 Paedagogium in aedificia nova foro Luisiano posita motum est, in quibus nunc munus scholasticum residet.
Adolfus Nassoviorum dux paedagogium facturum gymnasium humanitatis die 22 Iunii 1844 decrevit; qui dies habetur dies scholae conditae.
Rebus novis 1848 petitis discipuli a magistris duobus adducti ab administro Augusto Hergenhahn postulaverunt plus otii, minores doctrinas Latinae atque Graecae, complures mutationes propositi rationis studiorum. Dux administerque suus ea abnuerunt.
Anno 1866, discipuli cum Nassovio exercitu Borussiam signa intulerunt (bellum Germanicum appellatur). Die 8 Octobris 1866, ducatu Nassoviae a Borussia illigato et duce Adolfo de Nassovia se in exsilium collato, schola gymnasium regium factum est. Desiit autem anno 1918.
Aedes scholarum iuxta forum Luisianum positae priores saepe amplificatae minores se praebuit, ut plures classes locis aliis docti sint. Eodem tempore hoc gymnasium cum vicino gymnasio, in quo artes ad vitae usum pertinentes tradita sunt (schola realis), iunctum est.
Aedes scholarum Februario 1945 pyrobolorum deiectione violatae sunt vehementer, disciplina tamen ineunte autumno 1945 in conclavibus ad tempus ad docendum instructis restitui potuit.
Schola anno 1951 nomen Scholae Diltheyensis trahere coepit. Summa discipulorum, qui in aedibus ad utendum a discipulis quingentis factis docti sunt, erat mille et sescenti.
Quod cum ita esset, pars discipulorum linguae Latinae ac Graecae studiosa, quae Diltheyschule vocatur, a ceteris seiuncta et hospitio ad tempus instructo accepta est, dum 1962 aedes nuper constructas adeptus sit. Conclavia aedium iam 1969 iterum minora se praebuerunt, ut discipuli in aedibus novis loco scholae hodierno positis iuxta viam Georgo-Augustam collocarentur.
Institutio restituta est, et eruditio in sermones recentes exeunte decennio sexto magistratorum muneris scholastici iussu. Quod gymnasium anno 1994 centum et quinquagesimum et unum annum egerunt, diem festum est habitum. Anno 2000 aedes iterum refici coepit.
Gymnasii alumnae atque alumni clarissimi
[recensere | fontem recensere]- Gulielmus Henricus Riehl (1823–1897) Germanicus actorum auctor diurnorum et fabulorum Romanensium, historiae cultus humani civilisque scriptor
- Gulielmus Dilthey (1833–1911) philosophus Germanicus, psychologus, paedagogus, qui 1852 maturitatem accepit
- Gustavus Kobbé (1857–1918) neo-erboracensis iudex poetarum
- Gulielmus Augustus Kobbé (1840–1931) tribunus militum Americanus
- Hermannus Alexander Diels (1848–1922) antiquitatis et scriptorum veterum litterate peritus philologus, historiae sapientiae scriptor, theologus, qui 1867 maturitatem accepit
- Fredericus Koepp (1860–1944) antiquitatis et scriptorum veterum litterate peritus philologus, antiquae artis studiosus investigator, qui 1878 maturitatem accepit
- Ludovicus Augustus Theodorus Beck (1880–1944) imperator Germanicus, hostis Adolphi Hitler capitalis, qui 1898 maturitatem accepit
- Iohannes Fischer (1881–1945) chemicus atque medicus Germanicus, qui 1899 maturitatem accepit. Anno 1930 Praemii Nobeliani Chemiae ornamento affectus est
- Carolus Korn (1908–1991) actorum auctor diurnorum Germanicus, scriptor, philologus, qui 1927 maturitatem accepit
- Iohannes Zender (* 1936) compositor, qui 1956 maturitatem accepit
- Iohannes Christophorus Buch (* 1944) scriptor Germanicus et actorum auctor diurnorum
- Felix Robertus Ensslin (* 1967) choragus Germanicus, qui 1987 maturitatem accepit
- Doctrix Christina Schröder (* 1977) Germanica femina rebus publicis versata, legata senatu Germaniae Rei Publicae Foederalis conscripta, 2009 administrix Foederalis familiis, senibus, mulieribus, adulescentibus consulendis creata, quae 1997 maturitatem accepit
- Sebastianus Schulte (* 1978) athleta remigando studiosus, qui 1998 maturitatem accepit et 2006 cum optimis remigantium athletis orbis terrarum certavit et vincit eos.