Scriptura cibaria
Scriptura cibaria,[1] vel etiam fortasse escagramma? (ab Anglico escagraph, a Latino esca + Graeco γραφειν 'scribere'[2]) est formula vocabulorum vel etiam litterarum abecedarii in cibum inscriptarum, notio primum decennio 199 a Laurentio R. Smith divulgata.[3]
Historia
[recensere | fontem recensere]Nota sunt exempla scripturarum cibariarum ex Aegypto antiqua[4] et Imperio Romano,[5] plerumque in panibus in quibus vocabula impressa sunt antequam cocti essent. Usus scripturarum cibariarum inter tempora Christianitatis primae[6] et saeculi undevicensimi defecit, sed exempla in Lege Panicea et Cerevisiali et sotelties exstant.
Exempla
[recensere | fontem recensere]Exempla scripturarum cibararum multorum generum hodie inveniuntur, quae autem in tria genera principalia digeri possunt.
Exempla dulcia
[recensere | fontem recensere]Multa scripturarum cibariarum genera hodie inventa sunt dulcia, in superficie cibi formata vel picta. Placentae verbis Felix Natalis inscriptae sunt usitatissimae. Dulces durae? cordiformes[7] sententiolas ferentes post 1901 fere venumdantur, quas homines Die Valentini saepe partiuntur. Multi stipites socolati nomen fabricatoris in superficie impressum ferunt.[8]
Exempla secundum leges
[recensere | fontem recensere]Post leges paniceas saeculi quinti decimi manent perpauca exempla legitima; in Civitatibus autem Foederatis, Pars Agriculturae certis carnis operibus certificationes et gradus atramento esculento indicatos designat.[9]
Exempla litterarum typorum mobilium
[recensere | fontem recensere]Litterae abecedarii et typi mobiles hodie usitatissimi sunt, praecipue in cerealibus ientaculi, crustulis alphabeticis, et pasta. Per mundo Occidentalem, crustula formas litterarum habentia fiunt ut res esculentae quae pueris in lusum offeruntur ac res quae pueros in litteras discendas adiuvare possunt. Multi fabricatores litteras alphabeticas et numeros in pasta inscriptos venumdant, in speciebus quae vel paratae ad edendum vel siccae sunt. Sunt praeterea exempla iuris alphabetici.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vel fortasse trophogramma? (a Graecis τροφή 'alimentum' + γραφειν scribere'), vel fortasse similiter trophographema?.
- ↑ Larry R. Smith, Mouthful of Words et Praefatio,[nexus deficit] www.escagraph.com (2012).
- ↑ Edible Language, SSU Weekly 1(31):61, 18 Aprilis 1985.
- ↑ Iacobus Henricus Breasted, Ancient Records of Egypt (Novi Eboraci: Russell & Russell, 1962).
- ↑ Pierre Gusman, Pompeii: The City, Its Life and Art (Londinii: William Heinemann, 1900).
- ↑ George Galavaris, Bread and the Liturgy: The Symbolism of Early Christian and Byzantine Bread Stamps (Madison: University of Wisconsin Press, 1970), ISBN 0-299-05310-5, ISBN 978-0-299-05310-9.
- ↑ Confer New England Confectionery Company, Necco Sweetheart.
- ↑ Vide exempla: Dagoba Organic Chocolate (www.dagobachocolate.com) et Andrew Clark, "Why Cadbury's Fruit & Nut isn't the same in the land of stars and stripes," The Observer, 7 Novembris 2009; nexus confirmati 27 Decembris 2012.
- ↑ United States Department of Agriculture, Inspection & Grading—What Are The Differences?
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |