Sebastianus Kirf
Sebastianus Kirf (natus Biliveldae die 1 Iunii 1977; mortuus anno 2024?) fuit Germanus paedagogiam socialem? docens. Fautor rerum Esperanticarum entheus Associationi Esperanticae Germanicae ab anno 2013 ad annum 2017 praefuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Anno 2002, factus est esperantista, cursu interretiali absoluto, ut iam anno sequenti instrueret Linguam internationalem, primo ad fines hebdomadarum, postea ad Polytechnicum Institutum Emdense. Emdae studiis quoque imbutus est.
Anno 2004, menses duos et dimidium in Brasiliensi Latifundio Bonae Spei vivebat. Anno 2005, diploma in rebus laboris socialis accepit, ad quem finem obtinendum thesim minorem? exaravit.[1]
Anno 2006, Assindiam venit. Anno 2007, sodalis praetorii Germanicae Esperanticae Associationis nominatus est, ubi officium de propagandis Esperanticis implevit. Anno 2010, thesim alteram[2] pepigit.
Electio in praesidium Esperanticum
[recensere | fontem recensere]In Universitate Emdensi gremio didactico Esperantico praefuit; fit ut eius diversis cursibus et retialibus et classicis intersint a quinquaginta ad centum studiosi.
Die 19 Maii anni 2013, denique praeses Germanicae Esperanticae Associationis creatus est, quod munus inde a mense Iunio 2017 Udalricus Brandenburg implet.