Sebastianus Münzenmaier
Sebastianus (Germanice Sebastian) Münzenmaier (natus die 2 Iulii 1989 Darmstadii) rerum politicarumperitus Germanicus factionis AfD est.
Eruditio et munus
[recensere | fontem recensere]Münzenmaier, postquam anno 2009 testimonium maturitatis accepit, annis 2010 - 2016 apud Universitatem Moguntinam iurisprudentiae studebat. Annis 2012 ad usque 2016 venditor assecurationum fuit. Anno 2016/17 secretariua fractionis AfD in senatu terrae Rhenaniae-Palatinatus erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Münzenmaier anno 2011/12 sodalis factionis extremae dextrae erat, quae "Libertas" nominabatur. Tum ad AfD accessit Ab anno 2015 praeses factionis in urbe Moguntiaci. Electione diei 24 Septembris 2017 legatus ad Dietam Foederalem Germanicam electus est.
Crimina allata
[recensere | fontem recensere]Münzenmaier die 18 Octobris 2017 ad sex menses carceris damnatus est, quod anno 2012 demolitor sectatores gregis pedilusoriae Moguntiaci laesisset[1]. Iudicium autem condicionibus suspensum est. Et Münzenmaier et delator publicus appellationes interposuerunt[2].