Seditio 17 Iunii 1953
Seditio 17 Iunii 1953 facta est ab opificibus in Germania Orientali die 17 Iunii 1953. Prius regnantes quaestum opificum deminuerant et munera praestanda auxerant. Ad hoc repulsendum operarii opera stiterunt et maiorem quaestum postulaverunt. Etiam postulabant ut munera praestanda deminuerentur.
Regnantibus ea res valde molesta erat quia rem publicam democraticam Germanicam rem publicam opificum atque agricolarum esse contendebant. Nunc autem ipsi mediastini[1] insurgebant.
Seditio a magistratu Germanico Orientali cum auxilio occupatorum Russicorum, qui milites cum autocinetis cataphractis in operarios insurgentes miserunt postremo debellata est multis operariis necatis.
In Germania Occidentali(en), dies 17 Iunii usque ad unificationem Germanicam dies sollemnis erat. Tum dies 3 Octobris dies quo omnis Germania iterum coniuncta est celebratur, et dies sollemnis factus est. Dies 17 Iunii adhuc dies memoriae est.
Nota
[recensere | fontem recensere]- ↑ Verbum ex Utopia Thomae Mori.