Serenus Sammonicus
Serenus Sammonicus fuit eruditus Romanus, aulae Septimii Severi familiaris et (secundum Historiam Augustam) fere eodem tempore ac Geta a Caracalla interfectus. Opera composuit hodie deperdita, quorum Res reconditae interdum a posterioribus citatae sunt. Multi ante nostram aetatem, falso ut videtur, hunc Sammonicum Serenum eundem esse atque auctor Q. Serenus carminis De medicina praecepta.
Macrobius verba ipsa epistulae cuiusdam, a Sammonico ad imperatorem Septimium Severum missae de honore antiquo piscis acipenseris, repetit:
Nam temporibus Severi principis, qui ostendabat duritiam morum, Sammonicus Serenus, vir seculo [sic] suo doctus, cum ad principem suum scriberet faceretque de hoc pisce sermonem, verba Plinii quae superius posui[1] praemisit et ita subiecit: Plinius, ut scitis, ad usque Traiani imperatoris venit aetatem. Nec dubium est, quod ait nullo honore hunc piscem temporibus suis fuisse, verum ab eo dici. Apud antiquos autem in pretio fuisse ego testimoniis palam facio vel eo magis quod gratiam eius video ad epulas quasi postliminio redisse, quippe qui, dignatione vestra cum intersum convivio sacro, animadvertam hunc piscem a coronatis ministris cum tibicine introferri. Sed quod ait Plinius de accipenseris squamis, id verum esse maximus rerum naturalium indagator Nigidius Figulus ostendit, in cuius libro de animalibus quarto ita positum sit: "Cur alii pisces squama secunda, accipenser adversa sit." Haec Sammonicus, qui turpitudinem convivii principis sui laudando notat, prodens venerationem qua piscis habebatur, ut a coronatis inferretur cum tibicinis cantu quasi quaedam non deliciarum sed numinis pompa.– Macrobius, Saturnalia 3.16.6[2]
Fortuna
[recensere | fontem recensere]Ex Historia Augusta discimus Serenum Sammonicum aulicum fuisse Septimii Severi et necatum, iussu Caracallae, anno fere 212 paullo post Getam mortuum; filium habuisse eiusdem nominis, Alexandri Severi et Gordiani I familiarem; hunc morientem "omnes libros . . . patris sui, qui censebantur ad sexaginta et duo milia, Gordiano minori" reliquisse.[3] Haec autem historicus nostrae fere aetatis Ronaldus Syme mythistoriam esse suadet.[4] Macrobius, qui Sammonicum "virum saeculo suo doctum" cognominat, bis e Rebus reconditis citat;[5] Sidonius Apollinaris nomen "Sereni, non Septimii sed Sammonici" eruditissimis Varrone et Censorino adiungit.[6] Si Arnobio credimus, Sammonicus originem nominis Capitolii trahebat e sepulcro cuiusdam Oli Vulcentani ibi reperto cuius caput, i.e. "caput Oli", servatum erat.[7]
Secundum Eduardum Champlin Anglice scribentem, Serenus Sammonicus fuit "a typical man of letters in an Age of Archaism and a worthy successor to Fronto and Aulus Gellius, one whose social rank and position is intimately bound up with the prevailing passion for grammar and a mastery of ancient lore".[8]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plinius, Naturalis historia 9.60.
- ↑ Fons textus
- ↑ Historia Augusta "Caracallus" 4.4; "Alexander Severus" 30.2; "Gordiani tres" 18.2.
- ↑ Ronald Syme, Emperors and Biography: Studies in the Historia Augusta (Oxonii, 1971) p. 184.
- ↑ Macrobius, Saturnalia 3.9.6, 3.17.4.
- ↑ Sidonius Apollinaris, Epistulae 14.3.
- ↑ Arnobius, Adversus gentes 6.7.
- ↑ Champlin (1981) p. 193.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Champlin, Edward. 1981. "Serenus Sammonicus." Harvard Studies in Classical Philology 85: 189–212
- Schmidt, Peter L. "Serenus (2)" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der https://www.wikidata.org/wiki/Q110117 Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979).