Sergius Bulgakov
Obitus: 13 Iulii 1944, 12 Iulii 1944; Lutetia
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Francia
Memoria
Sergius Nicolai filius Bulgakov (Russice Сергей Николаевич Булгаков, tr. Sergej Nikolaevič Bulgakov; natus die 28 Iunii, seu 16 Iunii secundum Calendarium Iulianum, anno 1871 in Livny gubernii Orelensis Imperii Russici, mortuus Lutetiae die 12 Iulii 1944) fuit oeconomus, philosophus et theologus Russicus, sacerdos Ecclesiae Orthodoxae Russicae.
Filius sacerdotis orthodoxi, Sergius Bulgakov initio in schola et seminario clericalibus, dein in gymnasio, postea ad annum 1894 in facultate iuridica Universitatis Moscuensis educabatur. Ab anno 1898 duos annos in Germania studebat, ibi dissertationem de capitalismo et agricultura pro gradu magistri complevit, anno 1901 in Universitate Moscuensi defensam. Dein ut professor oeconomiae politicae (Kioviae, annis 1901–1906, et Moscuae, annis 1906–1918) favebat operi. In iuventate sua ad "marxismum legalem" pertinebat, postea tamen ad philosophiam religiosam Christianam se applicavit, marxismum, positivismum et atheismum damnans, ideas sophiologiae suas autem elaborans. Anno 1918 sacerdos Christianus orthodoxus factus est. Anno 1922 exsilio e Russia affectus, ab anno 1925 ad finem vitae suae Lutetiae colebat.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- K. Naumov, Bibliographie des œuvres de Serge Boulgakov, Institut d’études slaves, Parisiis 1984, ISBN 2-7204-0196-X
- Sergij Bulgakov Bibliographie. Werke, Briefwechsel und Übersetzungen. Mit ausgewählter Sekundärliteratur und einem tabellarischen Lebenslauf, Erstellt von Regula M. Zwahlen und Ksenija Babkova, Aschendorff, Monasterii Westphalorum 2017, ISBN 978-3-402-12038-5
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Bulgakov spectant. |
- Pagina interretialis VIAF
- Pagina de Sergio Bulgakov Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
- Pagina de Sergio Bulgakov Encyclopaediae Orthodoxae (Russice)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |