Jump to content

Sergius Sobolewski

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Sergius Sobolewski
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 13 Augusti 1864; Moscua
Obitus: 6 Maii 1963; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica

Memoria

Sepultura: Vagankovo Cemetery
Vide etiam paginam discretivam: Sobolewski.

Sergius Ioannis filius Sobolewski (Russice Сергей Иванович Соболевский, tr. Sergej Ivanovič Sobolevskij; Moscuae natus die 13 [25] Augusti 1864, ibidem mortuus die 6 Maii 1963) fuit philologus classicus Russicus et Sovieticus.

Vita et opera

[recensere | fontem recensere]

Sergius Sobolewski, alumnus facultatis historico-philologicae Universitatis Caesareae Moscuensis (ubi fuit Theodori Korsch nonnullorumque aliorum professorum notorum discipulus, studia sua enim anno 1886 complevit), anno 1887 in alma matre sua laborare incepit. Anno 1890 (post defensionem dissertationis De praepositionum usu Aristophaneo pro gradu magistri) privatim docens cathedrae philologiae classicae et anno 1892 (post defensionem dissertationis Syntaxis Aristophaneae capita selecta pro gradu doctoris) professor extraordinarius factus, ab anno 1899 professor ordinarius facultatis historico-philologicae Universitatis Moscuensis fuit, quod officium ad annum 1921 tenuit (facultate anno illo dissoluta). Dein circa decem annos in Instituto scientifico investigatorio historiae, litterarum et linguae favebat operi, anno 1928 socius correspondens Academiae Scientiarum URSS electus. Ab anno 1934 facultatis historicae et ab anno 1942 cathedrae philologiae classicae facultatis philologicae Universitatis Publicae Moscuensis professor, ab anno 1937 etiam in Instituto Litterarum Mundi Academiae Scientiarum URSS laborabat, ubi ab anno 1948 praefectus sectoris litterarum antiquarum (Aevi Classici) fuit.

Nonnullos libros (praesertim definitivos) de linguis Graeca antiqua et Latina (e.g. de grammatica) scripsit. Certa opera Aesopi, Epicuri, Isocratis, Lysiae, Plutarchi, Terentii et Xenophontis Russice vertit.

Ordine Leniniano (anno 1945) nonnullisque aliis signis laudis Sovieticis ornatus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия •