Severus Rhetor
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Severus Rhetor vel Severus Sanctus Endelechius, qui circa annum 394 / 395 floruisse censetur, poeta Latinus Christianus fuit.
Testimonia
[recensere | fontem recensere]Paulini Nolani amicus fuit, qui ei panegyricum Theodosii suum dedicavit. Fortasse idem est, quem Ausonius ut familiarem memorat et Sidonius Apollinaris ut episcopum Burdigalensem.
Carmen de mortibus boum
[recensere | fontem recensere]Severi carmen unicum notum est, quod Carmen de mortibus boum vel Carmen bucolicum nominatur. Quamvis bucolicum est, systemate asclepiadeo secundo compositum est. Pastores duo de peste boum queruntur; Tityrus Christum eis praedicit et baptisma pastorum bovibus salutem fert.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Inés Warburg (ed.), Severus Sanctus Endelechius. De mortibus boum. Edición crítica, estudio introductorio, traducción y notas, Universidad de Buenos Aires, 2015 (editio critica)
- Inés Warburg, Proposals for the textual tradition of the poem "De Mortibus boum" by Severus Sanctus Endelechius, Rheinisches Museum für Philologie, no 158, 2015, p. 185-198.
- A. D. Lee, Pagans and Christians in Late Antiquity: A Sourcebook, 2000, p. 130–131.
- Monika Barton, Spätantike Bukolik zwischen paganer Tradition und christlicher Verkündigung : das Carmen "De mortibus boum" des Endelechius (mémoire universitaire), Augustae Treverorum, WVT Wissenschaftlicher Verlag, coll. « Bochumer Altertumswissenschaftliches Colloquium » (no 48), 2000, 243 p.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Deutsche Biographie • |
- De Severo in Encyclopaedia Catholica
- Carmen bucolicum in Vicifonte