Jump to content

Sextus Claudius Petronius Probus

E Vicipaedia

Sextus Claudius Petronius Probus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus Romanus saeculi quarti erat.

Pater eius senator Probinus Petronius, consul anni 341, erat. Ipse Aniciam Faltoniam Probam uxorem duxit. Eis filii Flavius Anicius Hermogenianus Olybrius, Flavius Anicius Probinus erant, qui anno 395 una consulatum administrabant atque tertius filius Anicius Flavius Petronius Probus, consul anni 406.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Petronius anno 358 proconsul Africae erat.Anno 364 fuit praefectus praetorio per Illyricum, anno 366 per Gallias, per Italiam annis 368 - 375. Anno 371 consul erat una cum Gratiano imperatore. Anno 372 Sirmium contra incursiones barbarum defendebat[1]. Eodem tempore Ambrosium consularem Liguriae et Aemiliae nominavit. Anno 375 Valentinianus I Augustus eum minabatur, quod homines multos lucri causa vectigaliis maximis pressisset[2]. Post mortem Valentiniani I eodem anno cum aliis favebat, ut Valentinianus II puer quattuor annorum Viennae purpura vestiretur[3]. Cum Gratianus anno 383 a Magno Maximo usurpatore necatus esset, adiutor iuvenis Valentiniani II fuit et cum eo in orientem ad Theodosium I imperatorem fugit. Anno 383 - 384 iterum praefectus praetorio Italiae erat.

Ammianus Marcellinus rerum gestarum scriptor eum valde ob avaritiam vituperavit:

  • ab urbe Probus accitus, claritudine generis et potentia et opum amplitudine cognitus orbi Romano, per quem universum paene patrimonia sparsa possedit, iuste an secus non iudicioli est nostri. hunc quasi genuina quaedam, ut fingunt poetae, fortuna vehens praepetibus pinnis, nunc beneficum ostendebat et amicos altius erigentem, aliquotiens insidiatorem dirum et per cruentas noxium simultates. et licet potuit, quoad vixit, ingentia largiendo, et intervallando potestates adsiduas, erat tamen interdum timidus ad audaces, contra timidos celsior, ut videretur cum sibi fideret, de cothurno strepere tragico, et ubi paveret, omni humilior socco. atque ut natantium genus elemento suo expulsum haut tam diu spirat in terris, ita ille marcebat absque praefecturis, quas ob iurgia familiarum ingentium capessere cogebatur, numquam innocentium per cupiditates inmensas, utque multa perpetrarent inpune, dominum suum mergentium in rem publicam. namque fatendum est: numquam illa magnanimitate coalitus clienti vel servo agere quicquam iussit inlicitum, sed si eorum quemquam crimen ullum conpererat admisisse, vel ipsa repugnante iustitia, non explorato negotio sine respectu boni honestique defendebat. quod vitium reprehendens ita pronuntiat Cicero: quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum?. suspiciosus tamen, et munitus suopte ingenio fuit et subamarum adridens blandiensque interdum, ut noceat. id autem perspicuum est in eius modi moribus malum, tum maxime cum celari posse existimatur; ita inplacabilis et directus, ut si laedere quemquam instituisset, nec exorari posset nec ad ignoscendum erroribus inclinari, ideoque aures eius non cera sed plumbis videbantur obstructae. in summis divitiarum et dignitatum culminibus anxius et sollicitus, ideoque semper levibus morbis adflictus.[4]
  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXIX 6,9-14
  2. Op.cit., XXX 5,4-10
  3. Op.cit., XXX 10
  4. Op.cit. XXVII 10, 1-5


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus III et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus III
Consul
371
cum
Imp. Caesare Flavio Gratiano Augusto II
Successores:
Domitius Modestus et Flavius Arintheus