Jump to content

Shang Yang

E Vicipaedia
Statua Shang Yang correctoris cardinalis.

Shang Yang (商鞅, pinyin Shāng Yāng/Yǎng), vel Wei Yang (衞鞅, pinyin Wèi Yāng/Yǎng[1][2]) (circa 390 a.C.n.338 a.C.n.),[3] in Qin civitate aetate civitatum bellantium fuit vir reipublicae administrandae peritus Sinicus magni momenti. Cuius rationes politicae fundamenta iecerunt vicoriae omnis Sinae a Qin, imperium primum uniens, Domumque Qin incipiens. Ipse et assectatores philosophicum Libri Domini Shang flumen amplificaverunt quae hodie legalismus Sinicus appellatur.[4]

Han Fei dicit Shang Yang duas rationes excogitavisse: "normas statuere" (定法) et "uno populo uti" (一民).

Yang ut videtur divisione membrorum (jūliè, 車裂) affectus est, ad quinque currus, boves, vel equos affixus et dilaniatus.[5] Omnis familia etiam supplicio capitis affecta est.[6]

Nexus interni

  1. Ex Wei, eius civitate natali.
  2. Antonio S. Cua, Encyclopedia of Chinese Philosophy, 2003: [1]. Vide etiam hic.
  3. Etiam Gongsun Yang (Pinyin) et Kung-Sun Yang (Wades-Gilles) appellatus.
  4. Pines 2014.
  5. Han Fei, Han Feizi, 韓非子/和氏|和氏; 东周列国志|东周列国志; 蔡元放.
  6. Sima Qian, Records of the Grand Historian (史記/卷), vol. 68.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]