Sheldon Cooper (persona ficta)
Sheldon Lee Cooper est persona ficta in serie televisifica comoediae rerum status The Big Bang Theory, a Iacobo Parsons acta. In rebus mathematicis et physicis est peringeniosus sed saepe affectuum et morum humanorum ignarus. Praesertim ironia eum semper fere fugere videtur. Se longe acutiorem quam amici sui habet, et praesertim Howardum saepe ludificat, quod hic ingeniarius (plenius ingeniarius aerospatialis) est neque umquam dissertationem doctoralem sicut alii amici confecit. Memoriam eideticam habet et in uno episodio apparet eum synaesthem esse.
Matrem habet religiosissimam, sed ipse est atheista. Ex Texia oriundus nunc, sicut amici sui, Pasadenae in California habitat. Inde a prima pueritia tramina amat.
Vices
[recensere | fontem recensere]Diu theoriae chordarum operam dabat, sed postea se etiam aliis rebus ad physicam pertinentibus dedit. In episodio The Lunar Excitation Amatam Fowler mulierem neuroscientiae peritam (a Mayim Bialik actam) convenit, quae primum amica, dein sponsa sua fit. Persona Sheldonis temporis decursu paulum mutatur; serie incipiente alios homines vel tangere ei displicet, sed postea amicos suos non numquam amplexari patitur atque demum Amatam vel osculatur.
Varia
[recensere | fontem recensere]Cognomen accepit e Leone Neil Cooper physico, qui anno 1972 praemio Nobeliano physicae affectus est.