Simon Grynaeus
Appearance
Simon Grynaeus (natus Simon Griner anno 1493 in Veringendorf; mortuus die 1 Augusti 1541 Basileae) fuit theologus Germanicus, reformator et humanista.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Grynaei cursus honorum maiores munera fuerunt ab anno 1524 universitate Heidelbergensi, ab anno 1529 universitate Basileae linguam Graecam docendi.
Opus editorium
[recensere | fontem recensere]Grynaeus textus auctorum antiquorum apud primas officinas impressionis Basileae noviter edidit:
- Titus Livius, Ab urbe condita libri CXLII, anno 1531 in officina a Ioanne Frobenio[1] Basileae condita conductore Hieronymo Frobenio filio eius impressi.[2]
- Aristoteles, anno 1531 in officina Ioannis Bebel Basileae.[3]
- Proclus, anno 1531 in officina Bebeliana.[4]
- Euclides, editio lingua Graeca in officina Iacobi Herwegen anno 1533.[5]
- Plato, anno 1532 in officina Frobenii.[6]
Opus ad usum geographiae:
- Novus orbis regionum ac insularum veteribus incognitarum, editio fontium de inventione Mundi novi cura Grynaei. Basileae in officina Hervagiana anno 1532. [7]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ioannes Frobenius.
- ↑ T. Livii Patavini Ab urbe condita Latinae historiae principis quicquid hactenus fuit aeditum, Basileae in officina Frobeniana per Hieronymum Frob. Io. Hervagium et Nicolaum Episcopium 1531.
- ↑ Aristotelous hapanta = Aristotelis … opera, quaecunque impressa hactenus extiterunt omnia, apud Io(annem) Beb(elium), anno 1531.
- ↑ Procli insignis philosophi compendiaria de Motu disputatio, posteriores quinque Aristotelis de auscultatione naturali libros, (per Io. Bebelium, et Mich. Ysingrinium), 1531.
- ↑ Στοιχεῖα …: Apud Ioan. Hervagium, anno 1533 Mense Septembri.
- ↑ Omnia divini Platonis opera, translatione Marsilii Ficini, emendatione et ad Graecum codicem collatione Simonis Grynaei, nunc recens summa diligentia repurgata, Basileae, in officina Frobeniana, anno 1532.
- ↑ Novus orbis regionum ac insularum veteribus incognitarum, una cum tabula cosmographica, & aliquot aliis consimilis argumenti libellis, quorum omnium catalogus sequenti patebit pagina, Basileae apud Io. Hervagium, mense Martio anno 1532.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Thommen: Geschichte der Universität Basel (1532–1632), Basel 1889 S. 109–113.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Commentatio in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
- Friedrich Wilhelm Bautz, "GRYNÄUS, Simon" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 2 (Hammonae, 1990. ISBN 3-88309-032-8) col. 377 (Theodisce)
- Simon Grynäus in Deutsche Biographie (Theodisce) – ADB & NDB
- Blázy, Humanista et Ecclesiae emendator Simon Grynaeus
- Griner, Qui erat Simon Grynaeus?
- Huber, Simon Grynaeus praecursor Renati Cartesii
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |