Sinuhe egyptiläinen
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus. |
Sinuhe egyptiläinen ('Sinuhe Aegyptius') est liber Michaelis Waltari scriptoris Finnici, anno 1945 editus. Quod eius magnum opus plerumque habetur. Inter gentes notus est, quia conversiones in linguas adhuc quadraginta sunt confectae.
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Liber enarrat de Aegypto antiqua aetatis pharaonis Ekhnaton, ubi protagonista Sinuhe, quidam orphanus, sub varios incertosque casus subiectus tandem medicus privatus pharaonis est factus. Sinuhe iuvenis amore infelici captus est mulieris nomine Nefernefernefer, quae fit Sinuhei quaedam obsessio mentis, donec paulatim totas suas possessiones illi mandavit. Sinuhe iter facit in terris Maris Mediterranei, et munere medici functus occasionem nactus est colloquendi cum variis hominibus, et pauperibus et divitibus. Servum habet Kaptah, hominem ridendum sed fidem callidumque, qui Sinuhei variis rationibus adiuvat. In fine narrationis Sinuhe iussu Horemheb ducis et Ay sacerdotis venenum mortiferum Ekhnaton pharaoni dat, et Ay pharao fit; quo mortuo, vice Horemheb ei succedit. Sinuhe autem a Horemheb in exsilium expellitur, quod agens amarus vices vitae suae in papyro conscribet.