Jump to content

Smendes

Latinitas bona
E Vicipaedia
Smendes Dynastiam 21 condidit, quae Tani regnabat, sepeliabaturque.
Smendes
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
<
ns
E10
nb
Dd Dd
>
Translitteratio Ns-Bɜ-nb-Ḏd.t
Translatio "Qui Mendetis est."

Smĕndēs[1] -ētis[2] seu Smĕndis[3] (Aegyptie Ns-Bɜ-nb-Ḏd.t) fuit rex Aegyptius qui dynastiam 21 condidit.

Smendetis nomen Aegyptie scribitur Ns-Bɜ-nb-Ḏd.t "Qui Mendetis est." Aegyptologi, commoditatis causa, nomen enuntiare solent Nes-Ba-Neb-Djedet, sed patet Aegyptios ipsos non ita enuntiavisse.

  1. Praefixus ns- multis indiciis appellationem /ʔǝs/ vel similem praestat. In aliis transcriptionibus Graecis saepissime (ἐ)σ- scribitur. Linguis Semiticis saepe אס–. Aegyptii ipsi hunc nuntiatum indicaverunt litteris Demotics, ubi praefixus saepe (sed non semper) ỉs- scribitur.
  2. Theonymus Bɜ-nb-Ḏd.t apud Graecos Romanosque Mendes scribebatur, sed cf. etiam transcriptionem Acchadicam nominis urbis, Bi-in-di-di, transcriptionem Phoeniceam nominis pɜ-dỉ-Bɜ-nb-Ḏd.t "quem dedit Mendes" פטבנטט Pṭbnṭṭ, orthographias Demoticas tales qualis est Bntwtw, quae omnia appellationem [βn̩ˈdeːt’] vel similem indicare videntur.

Ergo haud longe errabimus se nuntiatum [ʔǝsβn̩ˈdeːt’] proposuerimus, quod facillime ad [smn̩ˈdeːt’] redigi potuisset.

Plus semel apud Aegyptios invenitur. Quoniam apud Manethonem nomen Σμενδῆς Σμένδιςve scribatur, ea forma fere semper pro rege nostro adhibetur, necnon alios nobiles eiusdem aetitis. Sed inter alias formas quae ad hunc regem pertinent sunt: Ismandēs[4] et Zmendas.[5]

Hoc nomen iam in usu erat hominum regnantibus Graecis et Romanis, sed in papyris Ἐσβένδητις Ĕsbĕndētis aut Σβένδητις Sbĕndētis aut Ζβένδητις Zbĕndētis potius scribitur—quod multo propinquius est appellationi iam supra restitutae.

  1. Manethonis fr. 58, apud Africani Chronographias, fr. 11: "αʹ Σμενδῆς ἔτη κϛʹ."
  2. Cum nomen numquam apud fontes antiquos nisi in casu nominativo reperiatur, possumus fortasse paradigma ex accentu restituere. Conferto Clarysse, "Greek Accents on Egyptian Names," in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 119, pp. 117–184, praesertim p. 18, §4. Praeterea, hoc paradigma bene cum enuntiatione Aegyptia bene congruere videtur. Vide partem de nomine. Denique, nomen Μένδης apud auctores Graecos similiter inclunatur, vide e.g. Herodoti Historias 2.43 ubi "...τοῦ Μένδητος...."
  3. Manethonis fr. 59, apud Syncelli Ecloga Chronographica p.83: "αʹ Σμένδις ἔτη κϛʹ."
  4. Strabonis Geographica 17.1.42: "...ὁ Μέμνων ὑπὸ τῶν Αἰγυπτίων Ἰσμάνδης λέγεται...."
  5. Chronicon Lipsiense, col. 4