Soderstorf
Locus: 53°8′30″N 10°9′0″E
Numerus incolarum: 1 457
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Soderstorf commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luneburgensi est. Ad Soderstorf etiam vici Raven, Rolfsen Schwindebeck atque Thansen pertinent. Soderstorf ab anno 1974 pars communis generalis Amelinghausen est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Quando Soderstorf conditum sit, nescimus. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1885 ad Circulum Harburgensem pertinuit. Ab anno 1946 Soderstorf pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 Raven et Rolfsen cum Soderstorf coniuncti sunt et Soderstorf pars Salzhausen communis generalis factum est. Anno 1974 Soderstorf invitum pars Circuli Luneburgensis et communis generalis Amelingahausen factus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Soderstorf spectant. |