Jump to content

Sol invictus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Sol Apollo gloriolam septem radiorum dei Helii gerit. Tunesia, secundo saeculo.

Sol deus significat numen astri solis, qui praecipue propter speciem secundo saeculo in orientibus partibus ortam nominis Sol invictus notus est. Etiamsi Helium deum Graecum adaequare videbatur, ex Romana religione sumptus est. Verba sol invictus in nummis inveniuntur; vide infra.

In re publica Romana

[recensere | fontem recensere]

Romae iam veterrimis temporibus antiquisissimus cultus solis fuisse videtur, quem Roma condita rex Titus Tatius instruxerat. Ille Sol indiges vocabatur unaque cum Luna colebatur. Cum numina eorum quasi paria videbantur eis in circo maximo aedes communis erat, ubi die 28 Augusti amborum festum celebratum est. Praeterea Soli Indigi fanum in colle Quirinali fuit, in quo ei die 8 et 9 Augusti immolabatur. Cultus eius autem numquam valuit neque fabulae deorum mentionem eius fecerunt. Labente iam re publica demum favorem plebis meruit.

Sub primis imperatoribus

[recensere | fontem recensere]
Sol Invictus Mithras in caelamine, secundo saeculo.

Quod sol luce sua omnia dilucet deo solis nulla celata remanent. Helius est omniperspiciens et itaque omnisciens quare testis nefariorum habebatur. Talia cum etiam Soli attribuerentur ex primo saeculo p.C.n. imperatoribus tutamini esse putabantur. Detecta coniuratione Pisonica in imperatorem Neronem Soli deo gratiae actae sunt qui ea propter sacrificium acciperet. Deinde imperator Vespasianus deo anno 75 ingentem statuam dicavit. Regnantibus Traiano Hadrianoque in nummis depictus est. Nuncupatio Solis Invicti primo anno 158 in quadam ara attestata est. Etiam Mithrae sectatores nomine Sol Invictus Mithras primo saeculo utebantur.

Cultus in oriente et occidente

[recensere | fontem recensere]

Etiam in oppido Syrico Emesa fuit cultus dei Elagabalus antiquissimus, cui populus attentissime favebat. Imperatrix Iulia Domna, uxor Septimii Severi (193–211) genitrixque successoris eius Caracalla (211–217), fuit filia cuiusdam sacerdotis Emesiani. Imperantibus Severiis ubique auctus est cultus Solis Invicti. Septimius Severus se ipsum corona radiata solis una cum falci lunari depingi iussit eodemque more Caracallam fratremque eius Getam imaginibus solis instruxit. Eo tempore sol imprimis propter aeternitatem aestimabatur, quam domui imperatoris par esse affirmabant.

Aureus Elagabalis. Inscriptio in parte obversa: IMP C M AVR ANTONINVS P F AVG; inscriptio in parte reversa: SANCT DEO SOLI ELAGABAL.

Nepos fratris Iuliae Domnae fuit imperator Elagabalus (218–222), qui illum cultum Romano imperio introduxit. Per nonnullos annos itaque commiscebatur cum numine Solis Invicti (exempli gratia Invictus Sol Elagabalus). Magno lapidi quem deus ex caelis submisisse dicitur Romae magna aedes erecta est, dictum Elagaballium. Multi autem Romani illam novitatem Syriacam aegre tulerunt et Elagabalo necato lapis Emesam reportatus est.

Cum nonnulli censuerunt Solem Invictum aliter ac Sol Indiges esse numen ex orientibus imperii partibus introductum communemque originem cum Elagabalo habere. Recentiore quidem tempore pro certo habetur Solem Invictum re vera esse veterem Solem indigenem cum Elagabalis ritus a plurimis Romanis alienus atque obscurus aestimaretur. Diversae origines etiam cernantur quod cultus Elagabalis numquam cum cultu imperatoris congressus est. Iam Caracalla in inscriptione Sol Invictus Imperator nuncupatur. Elagabalis cultus in Syria tamen numquam abolitus est cum exempli gratia etiam usurpator Uranius Antoninus ea regione ortus anno 254 sacrum lapidem in nummis depingi curavit.

Imperator Gordianus III (238–244) praecipue dominatum suum cum soli invicto iunxit cum exempli gratia in quodam clippeo e manibus solis orbem accepisse monstretur. Nota bene in clippeo eadem magnitudine depictus est ac deus ipse. Gordiani autem principatus etiam cum ortu solis comparatus est, qui post atram noctem mundi lucem imaginaretur.

Regnante Gallieno (253/260–268) nomen invictus primo nummis incussum est. Vincens natura solis magis magisque aestimabatur.

In cultu imperiali

[recensere | fontem recensere]
Nummus imperatoris Probi (276–282) cum imagine Solis Invicti ducens quadrigas

Imperator Aurelianus anno 272 apud Emesa copias usurpatricis Zenobiae devicit et exinde ibi templum Solis/Elagabalis petivit ut victoria parta deo gratias ageret. Quo ex tempore deum tutorem suum aestimavit inque nummis titulo conservator Augusti appellavit. Biennio post deum immo dominum imperii Romani nominavit cultumque eius instituens aedem in campo Agrippae, id est pars campi Martii, consacravit. Sacerdotes eius ex illustrissimis familiis Romanis proveniebant, qui quinto quoque anno certamina in honore illius dei edari consuevissent. Ita Aurelius indigenis dei cultum amplificavit corrobavitque potius quam alienum Elagabalis ritum. Quod novus cultus ubique a plebe gratus acceptus est desiderium novae religionis monstrat. Exempli gratia dies festivus 25 Decembris celebratus adeo in consuetudinem venit ut denique etiam Christiani coacti sunt illum diem proprio festo occupare.

Multi itaque Solem potentissimum deum habebant. At etiam cultus Mithrae eo tempore in imperio vigebat imprimisque a militibus adoratus est. Tamen illa secta numquam culto imperiali adiuncta est.

Constantinus Magnus (306–337) more Solis invicti depictus. Anno 309–310 Lugduni confectum. Inscriptiones: IMP CONSTANTINVS P F AVG et SOLI INVICTO COMITI.

Etiam ab imperatoribus sequentibus cultus varia quidem dedicatione inconstantique fervore promulgatus est. Exempli gratia, Solem imperator Probus (276–282) praecipue comitem putavisse videtur cum alteri eius nummi inscriptionem solis comitis alteri autem solis orientis habeant, quo verbo adventus beatiorum temporum civibus nuntiatum est. Etiamsi Diocletianus et coimperator eius Maximianus imprimis cultui Iovis atque Herculis favebant etiamnunc nummi Solem invictum monstrantes cudebantur. Regnantibus autem imperatoribus Licinius Constantinoque Magno iterum primum locum omnium religionum adeptus est. Praeterea imperatores etiam appellationem Sol Invictus Mithras probavisse videntur.

Tertio saeculo Cornelius Labeo deum solis nonnullis priscis deis ut Zeus et Hades necnon Iano adaequavit.

Dies natalis

[recensere | fontem recensere]

Translaticius dies natalis Invicti ex tertio saeculo 25 Decembris habebatur, quem diem Iulius Caesar in calendario reinstituendo brevissimum (bruma) designavit. Quod annus calendarii Iuliani paulo diutius expletur quam annus astronomicus solistitium volventibus saeculis atque antiquitate posteriori usque ad 21 Decembris dilatum est. Tamen in die festi constituendo illa dilatio neglecta est Aurelianusque diem translaticium solistitii selexit. Veterrimo testimonio huiusmodi diei festivi est calendarium Aegyptium quo illo die inscriptum est "Dies natalis solis, auctus lucis." Alio loco in eodem calendario propter dilationem 22 Decembris solistitium denotatum est.

Finis cultus

[recensere | fontem recensere]

Imperator Constantinus Magnus cum hostem suum Maximinianum anno 310 devicerat Solem Invictum ferventer adorabat quem Apolloni adaequavisse videtur, cum antea eodem fervore Herculem coluerat. Eo quidem ex tempore se ipsum quasi imaginem temporalem dei in orbe imaginavit qui se die nocteque tueretur. Etiam in nummis gratiam suam huic cultui monstravit. Superato autem Maxentio anno 312 Constantinus dum etiamnum effigiem solis nummis assignavit translaticia ornamenta cum quibusdam incertis commutavit. Exempli gratia, in inscriptione arci Constanini cuidam divinitati gratias victoriae rettulit, quo nomine non solum Sol Invictus sed etiam summus deus Neoplatonicus necnon deus Christianorum designari potest. Victo denique Licinio anno 324 partoque imperio aboluta est confectio nummorum Solem monstrantium.

Cum autem religionis Christianae praecepta non facile cum Solis cultu congrederentur antiquitate posteriore suppressa est illius religio praeter minora relicta morum veterum. Neque Iulianus (361–363) pristinas religiones restituere potuit. Tamen sacerdotes Solis invicti usque ad finem quarti saeculi inveniuntur. Denique Theodosius I anno 392 omnes cultus vetavit at nihilominus ubique in imperio supererant, qui cultui abolito adhaerebant. In eos inter alios Augustinus invectus est. Dimidio ferme quinto saeculo etiam Leo Magnus reprehendit consuetudinem populi diem 25 Decembris propter ortum novi solis celebrare. Praeterea questus est quod multi Christiani accenso ad ecclesiam Petri facto caput inclinantes solem salutarent.

In oppido quidem Syriaco Baalbek vel Heliopolis cultus Solis tantum templo anno 554 vel 555 fulmine combusto oppressum est quod Christianis signum dei visum est. Tamen etiam postea cultus Solis usque ad saeculum sextum provixit, immo fautores Solis invicti Mithrae Christianitati renitentes denique a Tiberio II vi sedari necesse fuit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Brent, Allen. 1999. The Imperial Cult and the Development of Church Order: Concepts and Images of Authority in Paganism and Early Christianity before the Age of Cyprian. Lugduni Batavorum: Brill.
  • Halsberghe, Gaston H. 1972. The Cult of Sol Invictus. Lugduni Batavorum: Brill.