Jump to content

Soumeylou Boubèye Maïga

E Vicipaedia
Wikidata Soumeylou Boubèye Maïga
Res apud Vicidata repertae:
Soumeylou Boubèye Maïga: imago
Soumeylou Boubèye Maïga: imago
Nativitas: 8 Iunii 1954; Gagos
Obitus: 21 Martii 2022; Bamako
Patria: Malia

Soumeylou Boubèye Maïga (Gao? in urbe Maliensi natus die 8 Iunii 1954, obitus 21 Martii 2022), olim diurnarius, fuit politicus Maliae.

Alumnus est universitatis Dakariensis, ubi arti diurnariae studuit, universitatis Parisiensis XI, ubi diplomatiae, atque scholae nationalis administrationis eo tempore Lutetiae sedentis.

Apud ephemerides L'Essor et Sunjata operam dedit. Annis 2002 et 2006 praesidatum frustra petivit. Die 6 Aprilis 2011 minister a rebus externis, primo ministro Cissé Mariam Kaïdama Sidibé, sed die 8 Septembris 2013 minister munitionis factus est, primo ministro Oumar Tatam Ly. Hoc officium die 27 Maii 2014 renuntiavit, exercitu Maliensi a rebellatoribus variis proeliis devicto. Die 30 Decembris 2017 ipse primus minister nominatus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Ministri rerum externarum Malienses