Jump to content

Stanislaus Tyszkiewicz

E Vicipaedia
Wikidata Stanislaus Tyszkiewicz
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 28 Decembris 1887; Kiovia
Obitus: 20 Iulii 1962; Roma

Familia

Genitores: Q12161465;

Stanislaus Michaelis filius Tyszkiewicz (Russice Станислав Михайлович Тышкевич), 28 Decembris 1887 Kioviae natus et 20 Iulii 1962 Romae mortuus, fuit Iesuita Russicus, theologus et ecclesiologus catholicus.

In familia nobili Catholica natus, cum in gymnasio Kioviae studeret, fidem amisit, sed postea iterum inveniur et anno 1904 in seminarium Iesuiticum Oenipontanum intravit; ab anno 1909 Societatis Iesu socius, quod in Imperio Russico interdictum erat (Iesuita factus iura civilia perdebat). Ab anno 1915 sacerdos Catholicus. Ab anno 1919 in Constantinopoli multos labores cum exulibus Russicis gerebat, ab anno 1923 Lutetiae, ab anno 1937 Romae in Collegio Russico. Tunc et ritum Byzantinum accepit et nomen Eulampium.

Permulta opera Russice composuit, fidem Catholicam propagantia; Latine vertit fragmenta theologorum Russicorum ecclesiastica[1]. Cum Maria Volkonskaia de Ioanne Bosco librum composuit.

  1. Doctrinae de Ecclesia theologorum Russorum pravoslavorum, Romae 1937.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]