Stephanus (episcopus Tornacensis)
Appearance
Stephanus (natus die 18 Februarii 1128 Aurelianis; mortuus anno 1203 Tornaci) fuit alumnus scholarum Aurelianensium et Studii Bononiensis, ubi contubernius fuit Heraclii patriarchae futuri,[1] Gratiani cardinalis futuri,[2] Ricardi Barre aulici Anglici futuri,[3] et (ut videtur) Uberti Crivelli papae Urbani III futuri.[4] Doctorem audivit Bulgarum, sicut ipse confessus est in epistula ad Heraclium missa:
- Iocosas olim confabulationes nostras fructuosis oro saepius orationibus expiare. Togatorum advocationes mercimonia, litigantium conflictus caecorum pugnam, Bononiensium auditoria fabriles diximus officinas. Inter haec, diversa secuti studia sumus: ego, quod irriseram, carpentariam Bulgari, vos calvariam Crucifixi. Beata peregrinatio vestra, quae et culpas expiat et ad sublimia vos extollit. Interim, pater, obsecro, mementote Stephani vestri, qui sic memoriam vestram retinet, ut quasi iugi spectaculo vestram praesentiam amplectatur.[5]
Stephanus, eruditus iuris canonici, anno 1176 abbas S. Genovefae Lutetiae electus est. Hoc officium usque ad 1191 retinuit, quo anno episcopus Tornacensis creatus est. Amicus Ioannes de Tociaco, Stephano suadente, successor fuit ad abbatiam S. Genovefae.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Desilve (1893) pp. 92-93; Iacobus Paulus Migne, ed., Patrologia Latina (Lutetiae, 1844-1855) vol. 211 col. 355
- ↑ Desilve (1893) no. 44 p. 57; vide "Graziano" e The Cardinals of the Holy Roman Church (situs a Salvatore Miranda elaboratus apud Bibliothecas FIU) (Anglice)
- ↑ Desilve (1893) no. 275 pp. 346-347
- ↑ Desilve (1893) no. 136 pp. 159-160
- ↑ Desilve (1893) no. 78 pp. 92-93; Benjamin Z. Kedar, "The Patriarch Eraclius" in B. Z. Kedar, H. E. Mayer, R. C. Smail, edd., Outremer: Studies in the History of the Crusading Kingdom of Jerusalem presented to Joshua Prawer (Hierosolymis: Ben-Zvi Institute, 1982) pp. 177-204 esp. p. 185
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones operum
- Iacobus Paulus Migne, ed., Patrologia Latina (Lutetiae, 1844-1855) vol. 211
- J. Desilve, ed., Lettres d'Etienne de Tournai. Valencenis, 1893
- Historica et biographica
- P. Delhaye, "Morale et droit canonique dans la 'Summa' d'Étienne de Tournai" in Studia Gratiana vol.1 (1953) pp. 435-449
- Max Fazy, "Note sur le style employé par Etienne de Tournai pour dater ses actes" in Bibliothèque de l'école des chartes vol. 69 (1908) pp. 169-184
- Pierre Feret, L'Abbaye de Ste Geneviève et la Congregation de France. Lutetiae: Champion, 1883 Textus apud archive.org
- René Giard, "Etude sur l'histoire de l'abbaye de Sainte-Geneviève à Paris" in Mémoires de la Société de l'histoire de Paris et de l'Île-de-France vol. 30 (1903) pp. 41-126
- J. Warichez, Étienne de Tournai et son temps, 1128-1203. Tornaci, 1937
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |