Jump to content

Stephanus Permiensis

E Vicipaedia
Wikidata Stephanus Permiensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1340, 1340s; Ustiuga
Obitus: 26 Aprilis 1396; Moscua
Patria: Moscovia

Memoria

prelate (feriae die 26 Aprilis)

Sanctus Stephanus Permiensis (Russice Стефан Пермский, lingua Komiensi Перымса Степан) natus c. anno 1340 Ustiugae Magnae et mortuus die 26 Aprilis anni 1396 Moscuae, sanctus est Ecclesiae Russicae orthodoxae, quae memoriam eius colit die 26 Aprilis (vel 9 Maii calendario Gregoriano). Komienses adhuc paganos baptizavit, sacerdote eorum Pam in contentione de betula sacra victo. In Pyras vicum (nunc Kolla) anno 1379 venit, anno 1383 episcopus Permiensis factus est, anno 1384 Iarenscum venit. Linguam Graecam edidicit et sanctam Scripturam vertit lingua Komiensi, ad quam versionem abecedarium Komiense antiquum invenerit, Abur nominatum. Imaginem sacram pinxisse dicitur adhuc servatam, quam Trinitatem Zyrianicam[1] appellant.

S. Stephanus betulam paganis sacram decisurus (e libro anni 1900 edito)
  1. Russice Зырянская троица, Zyrjanskaja Troitsa.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Permiensem spectant.