Stopselclub
Appearance



Stopselclub (Theodisce; 'societas obturamentorum') est societas socialis[1][2] cuius sodales obturamentum semper secum portare debent.[3] Sodales cum casu conveniunt, alius alium hortatur, ut obturamentum ostendat. Quod per oblivionem domi relictum qui ostendere non potest, argentum debet dare parvum.[4] Pecuniam ita collectam consumunt, ut birram emant proximo in convivio bibendam. Sunt etiam societates, quae ea pecunia utuntur ad opera beneficentiae et caritatis.[5][6]
Societates obturamentorum medio saeculo vicensimo[7] in republica Bavaria ortae sunt. Numerus earum in Bavaria accrevit ad plus quam centum.