Stuart (Florida)
Locus: 27°11′50″N 80°15′11″W
Numerus incolarum: 17 425
Situs interretialis
Nomen officiale: Stuart
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Stuart est urbs et sedes comitatus Martin in ora thesaurorum Floridae sita. Quae est maxima ex quattuor municipalitatibus incorporatis in Comitatu Martin. Numerus incolarum in censu anni 2010 fuit 15 593.[1] [2] Urbs est pars Areae Metropolitanae Statisticae Portus Sanctae Luciae Floridae.
Historia
[recensere | fontem recensere]Saeculo duodevicensimo, nonnulla galeona Hispanica in regione orae thesaurorum Comitatus Martin naufragata sunt, fama est eventus huracani, et numeri ignoti navium onus auri et argenti transvexerant; ex quo, parte huius thesauri recuperata, regio appellatur.
Anno 1832, Petrus Gilbert, pirata qui syrtide ante litus uti solebat pro esca praedae simplicis, et Mexican, navem mercatoriam Civitatum Foederatarum, venatus cepit. Comburere navem nautasque interficere conatus est, sed nautae superantes eventum rettulerunt, et Gilbert suique excepti supplicium capitis expenderunt. Unde syrtis ex qua Gilbert praedam alliciebat nunc Gilbert's Bar in tabulis nauticis appellatur.[3]
Regio quae Stuart facta est primum ab hominibus non Indis Americanis anno 1870 constituta est. Quinque annos post, Statio Custodialis Nautarum Civitatum Foederatarum in Insula Hutchinsoniana statuta est, prope Stuartum, quae statio, hodie Domus Refugii apud Syrtidem Gilbertianam appellata, in National Register of Historic Places perscribitur.
Artes et cultura
[recensere | fontem recensere]- Audubon Comitatus Martin[4]
- Bibliotheca Blakiana
- Theatrum Lyricum
- Museum Hereditatis Stuartianum
- Museum Elliottianum
- The Barn Theatre
- Pinacothecae Geoffrey C. Smith
Incolae notabiles
[recensere | fontem recensere]- Iacobus Gould Cozzens, auctor qui Praemium Pulitzeranum accepit
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Annual Estimates of the Population for Incorporated Places in Florida, Listed Alphabetically: April 1, 2000 to July 1, 2007". Ministerium Census Civitatum Foederatarum. 2008-07-10.
- ↑ "Find a County". National Association of Counties.
- ↑ Johnson 2009.
- ↑ Audubon of Martin County: Possum Long Nature Center.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Dutton, E. W. 1964. Stuart, Florida.
- Johnson, Larry. 2009. Always Learning. Florida Today (Melburni Floridae), 13 Maii, 1D.