Subsilva
Appearance
Subsilva[1] est grex plantarum in silva, quae in umbra arborum altiorum, velarium silvae[2] formantium, crescunt nec unquam altitudinem dendrostasis se attollunt. Frutices et arbores humiliores subsilvam componunt; in silvis frondosis et mixtis hi sunt rubus, corylus, euonymus, frangula, iuniperus, sorbus, in silvis microphyllis et coniferis etiam alnus, salices, Betula nana. Cornus et ilex etiam plantae subsilvae sunt.
Lux exiguus ad subsilvam pervenit et plantae eius sciophilae sunt. In silvis mixtis folia subsilvae prius (circa decem dies), quam folia dendrostaseos, apparent. Humiditas subsilvae maior est, quam loci aperti.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. подлесок.
- ↑ Op. cit. s.v. полог леса.