Svetlana Alexievich
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Svetlana[1] Alexandri filia Aleksievič (Albaruthenice Святлана Аляксандраўна Алексіевіч, tr. Svjatlana Aljaksandraŭna Aleksievič; Russice Светлана Александровна Алексиевич, tr. Svetlana Aleksandrovna Aleksievič; nata die 31 Maii 1948) est diurnaria et scriptrix Rutheniae Albae.
Opera de calamitate sociali, sicut de calamitate ergasterii atomici Czernobelae in lingua Russica scripsit. Primus eius liber de condicione mulierum tempore Belli orbis terrarum II fuit. Anno 2013 Praemium Médicis et Praemium pacis librariorum Germanorum accepit, et anno 2015 Praemium Nobelianum litterarum. Laudata est propter descriptionem polyphoniae nostrae aetatis dolorosae[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vel Latine Photina.
- ↑ Praemii Nobeliani situs.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Svetlanam Aleksievič spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |