Tablinum
Appearance
Tablinum vel tabulinum (ex tabula) in architectura Romana fuit conclave usitate in uno atrii latere et contra aditum situm. Pars eius posterior peristylium aperuit, aliquando cum magna fenestra vel solum atriolum aut aulaeum. Muri tabulis modo opere tectorio (Italiane: al fresco) plerumque exornati, et effigies familiares in stylobatibus in duobus conclavis lateribus ordinati sunt.
Hoc conclave primum erat principale in domu Romana cubiculum, deinde officium, sedes negotii ubi paterfamilias sibi clientes admitteret.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Chisholm, Hugh, ed. 1911. Encyclopaedia Britannica. Ed. 11a. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
- Höcker, Christoph. 2008. Metzler Lexikon antiker Architektur. Ed. 2a. Stuttgartiae: Metzler. ISBN 978-3-476-02294-3.
Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes! |