Talaria
Appearance
Talaria[1] (a talo) sunt Mercurii[2] sive Hermae,[3] deorum nuntii, calceamenta alata, sic a Romanis appellata. Talaribus usus Mercurius caleriter ex uno loco ad alium volare potuit. Apud Graecos autem, Hermae soleae πτερόεντα πέδιλα appellabantur,[4] et Hermes soleatus πτηνοπέδιλος[5] 'alipes' dicebatur. Apud Homerum, Hermes καλὰ πέδιλα, ἀμβρόσια χρύσεια ('pulchra talaria divina aurea') habebat.
Statim deinde pedibus subligavit pulchra talaria divina aurea, quae eum [sc. Mercurium] ferebant sive per mare sive per inmensam terram pariter cum flatu venti.
- αὐτίκ᾿ ἔπειθ᾿ ὑπὸ ποσσὶν ἐδήσατο καλὰ πέδιλα, / ἀμβρόσια χρύσεια, τά μιν φέρον ἠμὲν ἐφ᾿ ὑγρὴν / ἠδ᾿ ἐπ᾿ ἀπείρονα γαῖαν ἅμα πνοιῇς ἀνέμοιο.
– Od. 5.44-46
Mercurio talaribus opus erat in praestandis muneribus sibi mandatis, nam non solum deorum nuntius et legatus erat, sed etiam psychopompus animas defunctorum ad inferos deducebat. Talaria Mercurio confecit Vulcanus sive Hephaestus deus faber, qui alias quoque res magicas fabricari solebat.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Anderson, William S. (1966) Talaria and Ovid Met. x,591. Transactions and Proceedungs of the Philological Association 97: 1-13
- Russo, Simona (2000) Doppio significato per ταλάριον. Papyrologica Lupiensia 9: 381-389
- Yalouris, Nikolaos (1953) ΠΤΕΡΟΕΝΤΑ ΠΕΔΙΛΑ. Bulletin de correspondance hellénique 77: 293–321