Tauno Palo
Appearance
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/7/7f/Tauno_Palo_1943.jpg/220px-Tauno_Palo_1943.jpg)
Tauno Valdemar Palo (natus 25 Octobris 1908 Tavasteburgi, mortuus 24 Maii 1982 Helsingiae) fuit actor et cantor praeclarus Finnicus. Cum collega sua, actrice Ansa Ikonen in omnibus duodecim pelliculis egit, in quibus hi plerumque amatorum partes egerunt. Saepissime Palo amatorem et virum fortissimum egit, quod ei displicebat. Sicut dicitur, iterum iterumque coactus sit recentes invenire modos dicere "Te amo".
Palo etiam agnomine Tauno Magnus (Tauno Suuri) nominatus est, atque "Tauno Palo totius populi Finnici" habitus.
Pelliculae selectae
[recensere | fontem recensere]- Jääkärin morsian (1931)
- Kulkurin valssi (1941)
- Rosvo-Roope (1949)
- Tukkijoella (1951)
- Tuntematon sotilas (1955)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Tauno Palo spectant. |
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
![]() |