Tazobactamum
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Cognitores | |
---|---|
ChemSpider | 110216 |
PubChem | 123630 |
DrugBank | DB01606 |
Natura chemica | |
Formula summarum | C 10H 12N 4O 5S |
Massa molaris | 300.29 g/mol |
Natura pharmacologica | |
Codex ATC | J01CG02 (WHO) |
Tempus semivitae biologicum | 0.7—1.2 h |
Metabolismus | iecore (hepaticus), minus |
Metabolitus | M1 (inactivus) |
Excretio | renibus (80%) substantia non mutata |
Ad usum therapeuticum | |
Applicatio | intra venam |
Tazobactamum est antibioticum beta-lactamo, ergo medicamentum pharmaceuticum quoque, in infectionibus tractandibus bacteriis secundum classificationem Gramiensem positivis atque negativis causa. Tazobactaumum ipsum paucos effectus antimicrobiales exercet, at in combinatione contra contagiones graviores utilissimus est, ut cum piperacillino[1] vel ceftolozano[2].
Exempla morborum, qui ad Tazobactamum respondant, sunt pneumonia vel cystitis.
Adhibetur die ter, per venam solum.
Natura Tazobactami
[recensere | fontem recensere]Contextus
[recensere | fontem recensere]Antibiotica beta-lactamo anulum beta-lactamum continent. Destructio anuli huius ope enzymi beta-lactamasis effectus antibiotic terminat. Nimirum inhibitores beta-lactamasis destructionem inhibent. Tazobactamum est talis inhibitor beta-lactamasis, et pariter unum ex antibioticis beta-lactamo.
Natura chemica
[recensere | fontem recensere]Nomen IUPAC suum est acidum (2S,3S,5R)-3-methylo-4,4,7-trioxo-3-(triazolo-1-ylmethylo)-4λ6-thia-1-azabicyclo[3.2.0]heptanum-2-carboxylicum. Formula chemica summa Tazobactami est C
10H
12N
4O
5S, massa molaris sua 300.29 g/mol.
Natura pharmacologica
[recensere | fontem recensere]Tazobactum est tale medicamentum cum virtutibus destructionem antibiotici inhibiendi, simul antimicrobialibus tamen paucis, at in combinatione tandem, ut cum piperacillino, virtutes suas offert. Substantia in codice ATC reperitur: J01CG02 (WHO)
Effectus non grati
[recensere | fontem recensere]Cum Ciprofloxacini consumptione effectus secundarios et interactiones observati sunt. Effectus adversarii, qui observari possunt:
- Somnolentia
- Depressio mentis
- Diminutio actionum organorum sensoriorum
- Depressio respiratoria, dyspnoea
- Dermatitis
- Mala gastrointestinalia
Nexus interni
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Gin A., Dilay L., et al. (Iun 2007). "iperacillin-tazobactam: a beta-lactam/beta-lactamase inhibitor combination". Expert review of anti-infective therapy 5 (3): 365-83
- ↑ Maraolo A. E., Mazzitelli M., et al. (Mar 2020). "Ceftolozane/tazobactam for difficult-to-treat Pseudomonas aeruginosa infections: A systematic review of its efficacy and safety for off-label indications". International journal of antimicrobial agents 55 (3): 105891