Jump to content

Temporalitas

E Vicipaedia

Temporalitas in philosophia ut a maioribus traditur est linearis praeteriti, praesentis, et futurorum progressus. Nonnulli autem philosophi recentiores temporalitatem aliis modis interpretati sunt. Inter quorum exempla sunt Ioannis McTaggart The Unreality of Time, Edmundi Husserl explicatio conscientiae temporis intestini, Martini Heidegger Sein und Zeit ('Ens et tempus', 1927), Georgii Herberti Mead Philosophy of the Present ('Philosophia praesentis', 1932), Iacobi Derrida reprehensiones explicationis Husserlianae, ac Friderici Nietzsche reditus aeternus eiusdem, quamquam ille plus ad historicitatem pertinet, ex qua temporalitas oritur.

Temporalitas in scientiis socialibus etiam humana temporis perceptione socialique temporis structura investigatur.[1] Perceptio temporis trecentos annos inter aevum medium et aevum hodiernum magnopere mutavit.[2]

Nexus interni

  1. Mughal 2014.
  2. Richard Utz 2011.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicicitatio habet citationes quae ad temporalitatem spectant.