Tenebrionidae
Ordo : Coleoptera
Subordo : Polyphaga
Superfamilia : Tenebrionoidea
Familia : Tenebrionidae
Latreille, 1802
Tenebrionidae sunt familia plus quam 20 000 specierum coleopterorum, per totum orbem terrarum endemicarum. Multis speciebus sunt elytrae atrae. Plantis crescentibus marcescentibusque vescuntur. Maiores praedatores sunt aves, lacertilia, rodentia, et solifugae.
Larvae nonnullarum specierum aluntur insecta alimentationis insectivororum captivorum, et comprehendunt Tenebrionem molitorem celebratum et Zophobatem morio, et Tenebrionem obscurum, minus notum.? Aliae species in Deserto Namibiano habitant, ubi proprietates evolverunt quibus aquam ex caligine in elytris concretam capiunt.
Proprietates
[recensere | fontem recensere]Coleoptera huius familiae nonnullis proprietatibus agnoscuntur:
- Antenna undecim segmentis, quae filiformibus, moniliformibus, vel aliquantulum clavatis? sint.
- Primum sternitum? abdominale integrum et a coxis posterioribus non divisum.
- Oculi a iugo frontis incisi.
- Tarsi quattuor segmentis in pare posteriori et quinque in cruribus anterioribus et mediis (5-5-4); ungues tarsales sunt simplices.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Platynotina ex India
-
Tenebrionida cum foveis ex Namibia
Species celebres
[recensere | fontem recensere]Tenebrio molitor saepe est pro cibo amniotorum terrestrialium in terrariis conservatorum. Zophobas morio est aliud insectum alimentationis a reptilium custodibus adhibitum, et notus est quia, quamquam Tenebrione molitore maior, minus chitinum? continet. Tribolium castaneum est coleopterum in laboratoriis populare, organismum exemplare (Anglice: model organism), praecipue in investigationibus certaminis intragenomici et oecologiae numerorum animalium. Hae species, cum aliis speciebus Triboliorum (e.g., Tribolii confusi, Tribolii constructoris, et Gnathoceri cornuti), sunt pestes turrium in quibus farina frumentumque reponuntur, et in similibus aedificationibus.
Species generis Eleodis in America Septentrionali appellantur "coleoptera obscura" (Anglice: darkling beetles), praecipue Eleodes obscurus et similes species "coleoptera pinacata" et "foetida deserti coleoptera" vulgo appellatae.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Aliquò, M., M. Rastelli, S. Rastelli, et F. Soldati. Coleotteri Tenebrionidi d'Italia. Turini: Associazione Naturalistica Piemontese, Natural History Museum of Carmagnola.
- Lawrence, J. F., et A. F. Newton, Jr. 1995. "Families and subfamilies of Coleoptera (with selectes genera, notes, references and data on family-group names)." In Biology, phylogeny and classification of Coleoptera: Papers celebrating the 80th birthday of Roy A. Crowson, ed. Pakaluk et Slipinski, 779–1006. Warsaw: Muzeum i Instytut Zoologii PAN. ISBN 83-85192-34-4.
- Viñolas, A., et M. C. Cartagena. 2005. Fauna de Tenebrionidae de la Península Ibérica y Baleares. Barcinonae: Argania. ISBN 84-934400-0-0.
- Zahradník, J. 1990. Guía de los Coleópteros de España y de Europa. Barcinonae: Omega. ISBN 84-282-0781-X.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Alphitobius diaperinus apud situm entomology.ifas.ufl.edu (Universitatem Floridae / Institute of Food and Agricultural Sciences "Featured Creatures")
- De familia apud situm violib.cz
- De speciebus Europae apud situm faunaeur.org
- Leichenum canaliculatum variegatum apud situm entomology.ifas.ufl.edu (Universitatem Floridae / Institute of Food and Agricultural Sciences "Featured Creatures")
- Verba et picturae coleopterorum obscurorum apud situm tenebrionidae.net
Vicimedia Communia plura habent quae ad Tenebrionidas spectant. |