Tenedos
Tenedos vel Tenedus (Turcice Bozcaada; Graece Τένεδος) est insula areae 43 km² et 2988 incolarum (anno 2019[1]) in mari Aegaeo boreo-orientali sive in mari Thracico urbi antiquae Troiae vicina sita, quae ad provinciam Turcicam Çanakkale (Dardanellia) pertinet. Appellatio antiqua a rege quodam sapienti mythologiae Graecae, Tenes nomine, deducta esse traditur, cui mortuo honores divi fuissent.[2]
Mythologica
[recensere | fontem recensere]Vergilius[3] refert Graecos bello Troiano multos annos gesto denique equum ligneum in litore Troiano reliquisse classemque prope Tenedum occultavisse. Idem praeterea narrat[4] duos angues a Minerva missos a Tenedo per mare venisse; illos in litore Laocoonta et filios eius necavisse, quia Laocoon Troianos monuisset, ne equum ligneum intra muros Troiae traherent.
Historia
[recensere | fontem recensere]Circa annum 3000 a.C.n. primi incolae Tenedi sedes collocaverunt. Ab anno 493 a.C.n. usque ad 478 a.C.n. insula ad regnum Persarum pertinuit, deinde foedus Delium et Atheniensium societatem inierunt[5]. Anno 334 a.C.n. copiae Alexandri Magni Tenedum occupaverunt, anno 146 a.C.n. pars Imperii Romani facta est.
Saeculo XIII medio Imperium Romanum Orientale cum Venetis ac Genuensibus de insula pugnavit; inde fere saeculum deserta erat. Anno 1455 a copiis Mahometi II expugnata et pars Imperii Ottomanici facta est.
Annis 1922/1923 Tenedos una cum Imbro bello Graeco-Turcico confecto pacto Lausannensi Turciae addicta est. Imprimis ab annis 1950 maxima Graecorum pars fugata est.[6]
Res oeconomicae
[recensere | fontem recensere]Tenedos semper fuit portus magni momenti prope aditum Hellesponti. Praeterea minime a saeculo VI a.C.n. vitium cultura in insula attestata est. His diebus imprimis periegesis quaestum praebet, praeterea energia e vento producta, piscatio et papaveris cultura.
Visu digna
[recensere | fontem recensere]Castrum in insulae portu sita ignotae originis est. Formam hodiernam Mahometo II (et instaurationibus posterioribus) debet. Ecclesia Orthodoxa anno 1867 aedificata in fundamentis ecclesiae a Venetis erectae posita esse dicitur.[7]
Festum
[recensere | fontem recensere]Vinalia quotannis die 26 Iulii celebrantur. Ut huic festivitati intersint, multi Graeci, qui in diaspora habitant, Tenedum iter faciunt.
Homines noti
[recensere | fontem recensere]- Cleostratus Tenedius, astronomus antiquus
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- N. Arslan / N. Sevinç: Die eisenzeitlichen Gräber von Tenedos. In: Istanbuler Mitteilungen 53, 2003, p. 223-50.
- N. Arslan: Goldbleche aus Tenedos. In: Istanbuler Mitteilungen 53, 2003, p. 251-63.
- Hakan Gürüney: From Tenedos to Bozcaada. Tale of a forgotten island. In: Tenedos Local History Research Centre Vol. 5, Bozcaada 2012. ISBN=9789752310360.
- T. Takaoğlu / N. Sevinç: The Early Bronze Age on Tenedos/Bozcaada. In: Studia Troica 14, 2004, p. 135-40.
- T. Takaoğlu: Ethnoarchaeological survey of modern agrarian sites on Tenedos/Bozcaada. In: Ethnoarchaeological Investigations in Rural Anatolia 2, 2004, p. 90-105.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Tenedum spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Türkiye Nüfusu İl ilçe Mahalle Köy Nüfusları, visum 7 Aprilis 2020
- ↑ Pausanias, Descriptio Graeciae 10.14.1.
- ↑ Vergilius, Aeneis 2.21ff.
- ↑ Vergilius, Aeneis 2.199-234; vide etiam Hyginus, Fabulae [1]
- ↑ Thucydides III.2.3 et III.28.2 et 35.1.
- ↑ Rodanthi Tzanelli: The politics of 'forgetting' as poetics of belonging: between Greek self-narration and reappraisal (Michaniona, 2000/3). In: Nations and Nationalism. 13, Nr. 4, p. 675-694, p. 683.
- ↑ [2].