Tertium bellum Punicum
Tertium bellum Punicum[1] gestum est ab anno 149 a.C.n. ad 146 a.C.n. inter Romanos et Carthaginenses. Qui, cum secundo bello Punico a Romanis oppressi essent, quinquaginta annis post opibus recuperatis emergebant. Qua re solliciti Romani Carthaginienses flagitabant, ut a mari abstinerent, urbem Carthaginem desererent, in interioribus Africae se constituerent.
De administratione belli
[recensere | fontem recensere]Quae iussa ubi Carthagini audita sunt, ortus statim est clamor bellum esse gerendum, caput retinendum. Omnis materia ad instruendem classem adfertur, ad arma comparanda undique stipendia colliguntur.
Romani vero maxime Marco Porcio Catone hortante, qui omnibus fere orationibus illud "ceterum censeo Carthaginem esse delendam" subiunxisse dicitur, Scipionem exercitui praeficiunt, qui Carthaginem quamvis summa vi defensam expugnat.
Urbs eversa
[recensere | fontem recensere]Quadraginta milia hominum se victori tradunt. Dux ipse Asdrubal ramos oleae ferens supplex ad genua Scipionis procumbit. Deleta Carthagine Scipio minor idem cognomen Africani ac avus reportat.
Carthaginis eversae solum sale conspersum esse, quasi urbs in perpetuum damnetur, non nisi ante saeculum undevigesimum narratur.