Jump to content

Textus (ratio litteraria)

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Textus (discretiva).
Terry Eagleton, qui rationi litterariae insigniter studet, unum ex suis libris tenet post acroasem in Instituto Opificum Mancuniae anno 2008 habitam.

Textus in ratione litteraria est ulla res quae legi potest, si haec res opus litterarium, signum viarium, ordo aedificiorum in quadrato urbano, vel modus vestimenti sit. Quae est cohaerens signorum copia, certum nuntium transmittens.[1] Haec copia signorum solum de rebus contentis nuntiorum informativorum consideratur, non de forma physica vel medio in quo repraesentatur. Vocabulum textus in disciplina iudicii litterarii res contentas certi exempli scribendi quoque attingit; hoc est, textus operis est primus litterarum ordo symbolicus ut primum compositus est, praeter mutationes, damna, commentarii, translationes, et paratextus posteriores. Ergo, cum iudicium litterarium textum determinandum tractat, distinctio primarum rerum contentarum a quibuscumque additis ad aut detractis ab illis rebus contentis petit ut in instrumento textuali dato apparet (hoc est corporea textus repraesentatio). Quia historia scribendi notioni textus aetate antecedit, plurimi textus hac notione in animo non scripti sunt. Plurima opera scripta in angustum generum a ratione textuali descriptorum spatium cadunt. Notio textus ad rem attinet cum nuntius scriptus conficitur et attingi debet praeter tempora in quibus creatus est.

Origo vocabuli

[recensere | fontem recensere]

Vocabulum textus apud librum de orationibus Quintiliani ortum est, in declarationibus

Quod si numeris ac modis inest quaedam tacita vis, in oratione ea vehementissima, quantumque interest sensus idem quibus verbis efferatur, tantum verba eadem qua compositione vel in textu iungantur vel in fine claudantur: nam quaedam et sententiis parva et elocutione modica virtus haec sola commendat.[2]

et

Nam neque illud in Lysia dicendi textum tenue atque rasum laetioribus numeris corrumpendum erat: perdidisset enim gratiam, quae in eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris, perdidisset fidem quoque.[3][4]

Nexus interni

  1. Yuri Lotman, The Structure of the Artistic Text.
  2. Butler 1920–1922:9.4.13.
  3. Butler 1920–1922:9.4.17.
  4. *How the Romans invented the text message . . . and the origins of some of the most common words and phrases. 2012. Daily Mail, 6 Ianuarii.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]