Thema BACH
Thema BACH in musica est ordo tonorum qui B molle, A, C, B naturale dicuntur.
Hoc thema quattuor tonorum in multis compositionibus late adhibetur, praecipue in honorem Iohannis Sebastiani Bach. Primum exemplum cognitum fuit in compositione Iohannis Petrii Sweelinck; fortasse (sed nescitur re vera) hoc thema adhibitum est in cultu quidam proavorum Iohannis, plerique enim ipsi musici fuerunt.
Cognomen Bach hoc modo potest transscribi quia in transcriptione Germanica B significat quod in aliis modis musicae scribendae est verum B molle, dum H indicat B naturale.
I. S. Bach ipse hoc themate usus est sicut subiectum fugae in ultima Artis fugae pars (BWV 1080), opere quod imperfectum tempore mortis Bach (anno 1750) est. Hoc thema in operibus fugaciter accurrit, sicut in fine quartae variationis canonicae "De Caelo Alto," BWV 769; praesentia autem eius in mensura penultima in opere quod dicitur Parvus Labyrinthus Harmonicus, BWV 591, putatur non magni momenti esse. Hoc thema etiam est in Passione secundum Matthaeum in parte ubi chorus "Homo hic fuit filius Dei re vera" cantat. In operibus multis, toni B-A-C-H ipsi non sonantur, sed in transpositione thematis apparent.
Habemus fugam pro piano in F maiore quam scripsit filius Iohannis, nescimus autem an Iohannes Christianus Bach vel Carolus Philippus Emanuel Bach: haec fuga themate utitur, sed non prius animi reverterunt ad studum operum Bach (saeculo vicensimo) quam hoc thema saepe adhibitum est.
Fortasse quia Bach hoc themate in fugis usus est, alii compositores etiam solent eo uti in transcribendo contrapunctale.
Opera in quibus hoc thema praecipue adhibetur
[recensere | fontem recensere]Opera per annos digesta:
- anno incerto - Ioannes Georgius Albrechtsberger (1736-1809): Fuga in G.mol pro organo (prima editio anno 1909)
- 1845 - Robertus Schumann: Fuga sex pro organo, pedali pianoforte, vel harmonio, Op. 60
- 1855 - Franciscus Liszt: Fantasia et Fuga super Thema B-A-C-H, pro organo
- 1878 - Nicolaus Rimsky-Korsakov: Variationes in BACH, pro piano
- 1900 - Maximilianus Reger: Fantasia et Fuga in B-A-C-H pro organ
- 1910 - Federicus Busoni: Fantasia contrappuntistica pro piano (versio prima; seriores anno 1912 et 1922)
- 1911 - Carolus Nielsen: Concerto pro fidiculis et Orchestra (Op. 33/FS 61)
- 1932 - Arthurus Honegger: Prélude, Arioso, Fughette pro piano (serius transcripta pro orchestra
- 1932 - Franciscus Poulenc: Valse-improvisation sur le nom Bach pro piano
- 1937–38 - Antonius Webern: Chordarum Quartum aciei sonorum fundum est thema BACH
- 1952 - Iohannes Coulthard: Variations on BACH pro piano
- 1952 - Ludovicus Dallapiccola: Quaderno musicale di Annalibera
- 1964 - Arvus Pärt: Collage over B-A-C-H pro chordarum instrumentis, oboe, harpsichordum et piano
- 1974 - Rudolfus Brucci: "Metamorfosis B-A-C-H" pro chordarum instrumentis
- 1976 - Milos Sokola: Passacaglia quasi Toccata on B-A-C-H pro organo
- 1985 - Alfredus Schnittke: Concerto Grosso No. 3
- 1990+ - Ronaldus Nelson: Passacaglia (Homage on B-A-C-H) pro grege ventorum
Hoc thema in praetereundo accurrit in operibus multis, sicut Arnoldi Schoenberg Variationes pro Orchestra (1926–1928) et Chordarum Quartum? No. 3 (1927), Christophi Penderecki Sancti Luci Dolor, Ioannis Brahms cadentia primi motus Ludovici van Beethoven Piano Concerto No. 4.?
Alia themata insignia
[recensere | fontem recensere]- F, E molle, C, B pro Francisco Schubert (F. Schubert)
- E molle, C, B, B molle, E, G pro Arnoldo Schoenberg (Schönberg)
- D, E molle, C, B pro Dmitri Shostakovich (D, Schostakowitsch; vide thema DSCH)
- Nota in systemate Germanico "Es" est E molle.
- B, E, B, A vel B, A, B, E pro Béla Bartók (Béla Bartók, thema secundum cognizant mos Hungarianum cognomen ante praenomen ponendi.
- C, A, G, E pro Ioanni Cage, a Paulina Oliveros et, in compositione "CAGE DEAD", a Simone Jeffes de Penguin Cafe Orchestra.
- A, B molle, B naturale, F pro Albano Berg et Hanna Fuchs-Robettin (A, B, and H, F,), usum est in Berg's Lyric Suite
- A, B molle, E, G, G pro Meta Abegg, inspiratio pro Roberti Schuman Abegg Variationibus, Op. 1
- A, S, C, H, et As, C, H (in notatione Anglice A–E-flat–C–B et A-flat–C–B), in Roberti Schumann Bacchanalia. Amica sua, Ernestine von Fricken, in oppido Germanice appellato "Asch" nata est. Hae litterae quoque sunt in nomine Schubert. Operum omnium in huius circulo, fundati sunt una aut alia horum thematum.
De hac pagina
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.