Jump to content

Theodorus Priscianus

E Vicipaedia

Theodorus Priscianus (Graece Θεόδωρος ὁ Πρισκιανός), qui saeculo quarto exeunte floruit, fuit medicus Romanus antiquus. Vindiciani Afri e schola methodicorum medicinae discipulus, Constantinopoli sub Theodosio I imperatore vivebat, et Arcadii filii eius archiater fuit.

Rerum medicarum libri quattuor Theodori Prisciani opus est; haec quattuor sunt:

  • Phaenomenon a capite ad calcem liber vel De curationibus omnium morborum corporis humani
  • Logicus
  • Gynaecia, seu de mulierum accidentibus et curis eorumdem
  • De physicis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Deutsche Biographie