Thera (insula praehistorica)
Appearance
Insula praehistorica, multo maior atque insula Thera hodierna, saeculo 17 a.C.n. ex eruptione "Minoa" magna parte deleta est. Nomen verum antiquum, documentis carentibus, ignotum est. A quibusdam igitur Thera vel Santorini appellatur, sicut insula principalis successor; ab aliis Calliste (scil. "pulcherrima") seu Strongyle (scil. "rotunda") e nominibus insulae Therae antiquis vel mythologicis.
Hodie supra maris aequor videtur circulus insularum qui calderam Theraeam delineat, inter quas Thera (insula principalis), Therasia et Aspronesium: medio iacet Nova Caymene.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- F. Fouqué, Santorin et ses éruptions. Lutetiae: Masson, 1879 Textus interretialis