Thermobia domestica
Thermobia domestica, aliquando Thermophila furnorum appellata, est parvum insectum (usitate 1-1.5 cm longum), Lepismae saccharinae simile, ambobus ordinis Thysanurorum positis.
Thermobia domestica altiores praeponit temperaturas, et aliquid humiditatis requirit; in pistrinis et prope vasa calidae? et fornaces inveniri possunt. Variissimis carbohydratis amylisque vescuntur, sicut farina et adligationes librorum. In plurimis orbis terrarum partibus habitant, et usitate foris sub lapidibus, stramento foliorum, et rebus similibus reperiuntur, sed etiam domi ut pestes minores inveniuntur. Intra domus et aedificia, praecipue sunt res molestae, sed maiorem noxam non efficiunt, quamquam cibum contaminare possunt, chartam laedere, et vestem maculare. Alioquin plerumque sunt innocentes.
Aetate 1½ ad 4½ mensium, Thermobia domestica feminea dum temperatura est recta (90–106°F, 32–41°C) ova ponere incipit. Ad 195 ova omni in vita ponere potest. Incubatione ovorum post 12–13 dies confecto, nymphae se ex ovis excludunt. Circulus vitae sic per duos ad quattuor menses compleri potest; ergo nonnullae generationes quotannis fiant.